19.
[44]
fuit illud interdictum
apud maiores nostros de vi quod hodie quoque
est: “Vnde tv avt familia avt procvrator tvvs illvm
avt familiam avt procvratorem illivs in hoc anno
vi deiecisti.” deinde additur illius iam hoc causa quicum
agitur: “cvm ille possideret”, et hoc amplius:
“qvod nec vi nec
clam nec precario possideret.”
[45]
multa dantur ei qui vi
alterum detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibet1 probare
iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse,
vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit,
vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario2. ei qui de vi
confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam
maiores reliquerunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.