9.
[21]
proxima nocte, iam fere cum
lux adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi,
quod erat in centuria Populiana, servi P. Fabi frequentes
armatique veniunt; introitum ipsi sibi vi1 manuque patefaciunt;
homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis
adoriuntur; quod2 facile factu fuit, neque tam multos neque
repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi
crudelitatisque habuerunt3 ut eos omnis gurgulionibus insectis
relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent,
minor eis4 honor haberetur; praeterea tectum
villamque disturbant.
[22]
hanc rem tam atrocem, tam indignam,
tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem
antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat.
Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex5 vicinitate Thurina6
bona atque honesta copia praesto fuit.
[23]
omnibus
acerba res et misera videbatur. Cum amici in comm ...
Major break – end of one manuscript. turbarunt.
Major break – end of one manuscript. turbarunt.