This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes quidem vulgare et notum negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt, Siculus ille capitalis, creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides ; sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio. me magis de Dionysio delectat ; ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius. sed, quod ea scribis, adgrederisne ad historiam? me auctore potes et, quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. oblecta te cum Cicerone nostro quani bellissime.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.