This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo ; dubitare te non adsentatorie sed fraterne veto. qua re suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen . quod putas magis e re tua. nam illa etiam magni aestimo, ἀμφιλαφίαν illam tuam et explicationem debitorum tuorum. illud quidem sic habeto, nihil nobis expeditis si valebimus fore fortunatius. parva sunt quae desunt pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus. ambitus redit immanis ; numquam fuit par.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.