This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10] de tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. si cui praeterea petiero, (id quod etiam Oppio dixi ut ad s illum scriberet) facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi molesti sunt sibi negari a me non facile patiuntur. ego Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in salutem nostram facile perspexi. de Britannicis rebus cognovi ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus. de publicis negotiis quae vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti sciebam. 4.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.