Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] itaque ex re publica quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio. Litterae me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri. angit unus Milo. sed velim finem adferat consulatus ; in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro tuque istinc, quod facis, adiuvabis. de quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt ; de re familiari timeo. “ὁ δὲ μαίνεται οὐκ ἔτ᾽ ἀνεκτῶς,” qui ludus HS †cccↃ† comparet. cuius in hoc uno inconsiderantiam et ego sustinebo ut potero, et tu ut possis est tuorum nervorum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.