ATALANTA
560“Forsitan audieris aliquam certamine cursusveloces superasse viros. Non fabula rumor
ille fuit: superabat enim; nec dicere posses,
laude pedum formaene bono praestantior esset.
Scitanti deus huic de coniuge “coniuge” dixit
565“nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum!
nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.”
Territa sorte dei per opacas innuba silvas
vivit et instantem turbam violenta procorum
condicione fugat, nec “sum potienda, nisi” inquit
570“victa prius cursu. Pedibus contendite mecum:
praemia veloci coniunx thalamique dabuntur,
mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto.”
Illa quidem inmitis: sed (tanta potentia formae est)
venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
575Sederat Hippomenes cursus spectator iniqui
et “petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?”
dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores.
Ut faciem et posito corpus velamine vidit,
quale meum, vel quale tuum, si femina fias,
580obstipuit tollensque manus “ignoscite,” dixit
“quos modo culpavi. Nondum mihi praemia nota,
quae peteretis, erant.” Laudando concipit ignes
et, ne quis iuvenum currat velocius, optat
invidiaque timet. “Sed cur certaminis huius
585intemptata mihi fortuna relinquitur?” inquit
“audentes deus ipse iuvat.” Dum talia secum
exigit Hippomenes, passu volat alite virgo.
Quae quamquam Scythica non setius ire sagitta
Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem
590miratur magis; et cursus facit ipse decorem.
Aura refert ablata citis talaria plantis,
tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque
poplitibus suberant picto genualia limbo;
inque puellari corpus candore ruborem
595traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum
candida purpureum simulatas inficit umbras.
Dum notat haec hospes, decursa novissima meta est
et tegitur festa victrix Atalanta corona.
Dant gemitum victi penduntque ex foedere poenas.
600Non tamen eventu iuvenis deterritus horum
constitit in medio, vultuque in virgine fixo
“quid facilem titulum superando quaeris inertes?
mecum confer!” ait. “Seu me fortuna potentem
fecerit, a tanto non indignabere vinci:
605namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi
est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum,
nec virtus citra genus est; seu vincar, habebis
Hippomene victo magnum et memorabile nomen.”
Talia dicentem molli Schoeneia vultu
610adspicit et dubitat, superari an vincere malit.
Atque ita “quis deus hunc formosis” inquit “iniquus
perdere vult caraeque iubet discrimine vitae
coniugium petere hoc? Non sum, me iudice, tanti. —
Nec forma tangor (poteram tamen hac quoque tangi),
615sed quod adhuc puer est: non me movet ipse, sed aetas.
Quid quod inest virtus et mens interrita leti?
Quid quod ab aequorea numeratur origine quartus?
Quid quod amat tantique putat conubia nostra,
ut pereat, si me fors illi dura negarit?
620Dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos:
coniugium crudele meum est. Tibi nubere nulla
nolet, et optari potes a sapiente puella. —
Cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis?
Viderit! Intereat, quoniam tot caede procorum
625admonitus non est agiturque in taedia vitae. —
Occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum,
indignamque necem pretium patietur amoris?
Non erit invidiae victoria nostra ferendae.
Sed non culpa mea est. Utinam desistere velles,
630aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!
A! quam virgineus puerili vultus in ore est!
A! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!
Vivere dignus eras. Quod si felicior essem,
nec mihi coniugium fata importuna negarent,
635unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.”
Dixerat; utque rudis primoque Cupidine tacta,
quid facit ignorans, amat et non sentit amorem.
Iam solitos poscunt cursus populusque paterque,
cum me sollicita proles Neptunia voce
640invocat Hippomenes “Cytherea” que “comprecor, ausis
adsit” ait “nostris et quos dedit adiuvet ignes.”
Detulit aura preces ad me non invida blandas;
motaque sum, fateor. Nec opis mora longa dabatur.
Est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt,
645telluris Cypriae pars optima, quam mihi prisci
sacravere senes templisque accedere dotem
hanc iussere meis. Medio nitet arbor in arvo,
fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro.
Hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam
650aurea poma manu: nullique videnda nisi ipsi
Hippomenen adii docuique, quis usus in illis.