Peleus et Thetis.
Namque senex Thetidi Proteus “dea” dixerat “undae,concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis
acta patris vincet maiorque vocabitur illo.”
Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,
225quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes,
Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit
in suaque Aeaciden succedere vota nepotem
iussit et amplexus in virginis ire marinae.
Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus:
230bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda,
portus erat (summis inductum est aequor harenis);
litus habet solidum, quod nec vestigia servet
nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga.
Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis
235et specus in medio (natura factus an arte,
ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire
frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,
occupat: et quoniam precibus temptata repugnas,
240vim parat, innectens ambobus colla lacertis.
Quod nisi venisses variatis saepe figuris
ad solitas artes, auso foret ille potitus.
Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat),
nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus),
245tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
Isque deos pelagi vino super aequora fuso
et pecoris fibris et fumo turis adorat,
donec Carpathius medio de gurgite vates
250“Aeacide,” dixit, “thalamis potiere petitis!
Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro,
ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
Nec te decipiat centum mentita figuras,
sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet!”
255Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum
admisitque suos in verba novissima fluctus.
Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
Hesperium temone fretum, cum pulchra relecto
Nereis ingreditur consueta cubilia saxo.
260Vix bene virgineos Peleus invaserat artus,
illa novat formas, donec sua membra teneri
sentit et in partes diversas bracchia tendi.
Tum demum ingemuit, “neque” ait “sine numine vincis”
exhibita estque Thetis. Confessam amplectitur heros
265et potitur votis ingentique implet Achille.