previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

435Non illum Cereris, non illum cura quietis
abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba
spectat inexpleto mendacem lumine formam,
perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus
ad circumstantes tendens sua bracchia silvas
440ecquis, io silvae, crudeliusinquitamavit?
Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis.
Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,
qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
Et placet et video; sed quod videoque placetque,
445non tamen invenio: tantus tenet error amantem.
Quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens,
nec via nec montes nec clausis moenia portis:
exigua prohibemur aqua. Cupit ipse teneri:
nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,
450hic totiens ad me resupino nititur ore.
Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.
Quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis,
quove petitus abis? certe nec forma nec aetas
est mea quam fugias, et amarunt me quoque nymphae.
455Spem mihi nescio quam vultu promittis amico,
cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro:
cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi
me lacrimante tuas, nutu quoque signa remittis,
et quantum motu formosi suspicor oris,
460verba refers aures non pervenientia nostras.
Iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago.
Uror amore mei, flammas moveoque feroque.
Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo?
quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.
465O utinam a nostro secedere corpore possem!
Votum in amante novum: vellem quod amamus abesset! —
Iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae
longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.
Nec mihi mors gravis est posituro morte dolores:
470hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset.
Nunc duo concordes anima moriemur in una.”

Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem
et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto
reddita forma lacu est. Quam cum vidisset abire,
475quo refugis? remane, nec me, crudelis, amantem
desere!” clamavit: “liceat, quod tangere non est,
adspicere et misero praebere alimenta furori.”
Dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora
nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
480Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem,
non aliter quam poma solent, quae candida parte,
parte rubent, aut ut variis solet uva racemis
ducere purpureum nondum matura colorem.
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,
485non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae
igne levi cerae matutinaeque pruinae
sole tepente solent, sic attenuatus amore
liquitur et tecto paulatim carpitur igni.
Et neque iam color est mixto candore rubori,
490nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.

Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,
indoluit, quotiensque puer miserabiliseheu
dixerat, haec resonis iterabat vocibuseheu”;
495cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam,
heu frustra dilecte puer!” totidemque remisit
verba locns, dictoque valevale!” inquit et Echo.
500Ille caput viridi fessum submisit in herba;
lumina mors clausit domini mirantia formam.

Tunc quoque se, postquam est inferna sede receptus,
in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores
naides et sectos fratri posuere capillos,
505planxerunt dryades: plangentibus adsonat Echo.
Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem
inveniunt, foliis medium cingentibus albis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Arthur Golding, 1567)
load focus English (Brookes More, 1922)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: