Nox subit, et curis exercita corpora somnus
635occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse
et ramos totidem totidemque animalia ramis
ferre suis visa est pariterque tremiscere motu
graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;
crescere quod subito et maius maiusque videri
640ac se tollere humo rectoque adsistere trunco
et maciem numerumque pedum nigrumque colorem
ponere et humanam membris inducere formam.
Somnus abit: damno vigilans mea visa querorque
in superis opis esse nihil. At in aedibus ingens
645murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar
iam mihi desuetas. Dum suspicor has quoque somni
esse, venit Telamon properus, foribusque reclusis
“speque fideque, pater” dixit, “maiora videbis:
egredere!” Egredior, qualesque in imagine somni
650visus eram vidisse viros, ex ordine tales
adspicio noscoque. Adeunt regemque salutant.
Vota Iovi solvo populisque recentibus urbem
partior et vacuos priscis cultoribus agros,
Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo.
655Corpora vidisti; mores quos ante gerebant,
nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum
quaesitique tenax et quod quaesita reservet.
Hi te ad bella pares annis animisque sequentur,
cum primum qui te feliciter attulit, eurus”
660(eurus enim attulerat) “fuerit mutatus in austros.”
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.