previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

630Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis)
cum pigeat temptasse, libet temptare: modumque
exit et infelix committit saepe repelli.
Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque
inque peregrina ponit nova moenia terra.

635Tum vero maestam tota Miletida mente
defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem
diripuit planxitque suos furibunda lacertos.
Iamque palam est demens inconcessamque fatetur
spem veneris, siquidem patriam invisosque penates
640deserit et profugi sequitur vestigia fratris.
Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso
Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
Byblida non aliter latos ululasse per agros
Bubasides videre nurus. Quibus illa relictis
645Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
pectus et ora leae, caudam serpentis habebat;
deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo
650concidis et dura positis tellure capillis,
Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.
Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis
tollere conantur; saepe, ut medeatur amori,
praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti:
655muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas
Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus.
Naidas his venam, quae numquam arescere posset,
subposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant?

Protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
660utve tenax gravida manat tellure bitumen,
utve sub adventu spirantis lene favoni
sole remollescit, quae frigore constitit, unda,
sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis
vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
665nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Arthur Golding, 1567)
load focus English (Brookes More, 1922)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: