This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ivppiter
Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia,
idem Mercurius qui fit, quando commodumst,
in superiore quí habito cenaculo,
qui interdum fio Iuppiter, quando lubet;
5huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico
Amphitruo fio et vestitum immuto meum.
nunc huc honoris vostri venio gratia,
ne hanc incohatam transigam comoediam;
simul Alcumenae, quam vir insontem probri
10Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:
nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,
si id Alcumenae innocenti expetat.
nunc Amphitruonem memet, út occepi semel,
esse adsimulabo, atque in horum familiam
15frustrationem hodie iniciam maxumam;
post igitur demum faciam res fiat palam
atque Alcumenae in tempore auxilium feram
faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro
et me quod gravidast pariat sine doloribus.
20Mercurium iussi me continuo consequi,
si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.