This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Diab.
Sequere hac. egone haec patiar aut taceam? emori
me malim, quam haec non eius uxori indicem.
ain tu? ápud amicam munus adulescentuli
fungare, uxori excuses te et dicas senem?
5praeripias scortum amanti atque argentum obicias
lenae? suppiles clam domi uxorem tuam?
suspendam potius me, quam tu haec tacita auferas.
iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,
nisi quídem illa ante occupassit te, effliges scio,
10luxuriae sumptus suppeditare ut possies.
Par.
Ego sic faciundum censeo: me honestiust,
quam te palam hanc rem facere, ne illa existimet
amoris causa percitum id fecisse te
magis quám sua caúsa.
Diab.
At pol qui dixti rectius.
15tu ergo fac ut illi turbas lites concias;
cum suo sibí gnato unam ad amicam de die
potare, illam expilare narra.
Par.
Ne mone,
ego istud curabo.—
Diab.
At ego te opperiar domi.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.