previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Congrio

Óptati vires populares, íncolae, accolae, ádvenae omnes,

date viam qua fugere liceat, facite totae plateae pateant.

neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum,

ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.

5totús doleo atque oppidó perii, ita me íste habuit senex gýmnasium;

áttat, perii hercle ego miser,

áperit bacchanal, adest,

séquitur. scio quam rem geram: hoc

ipsús magistér me dócuit.

10neque lígna ego usquam gentium praebéri vidi púlchrius,

itaque ómnis exegit foras, me atque hos, onustos fustibus.


Evclio

Redi. quó fugis nunc? téne, tene.

Cong.
Quid, stólide, clamas?

Evcl.

Quia ad trís viros iam ego déferam nomén tuom.

C.
Quam ob rem?

Evcl.

Quia cultrum habes.

Cong.
Cocum decet.

Evcl.
Quid comminatu's

mihi?

Cong.
Istud male factum arbitror, quia nón latus fódi.

Evcl.

5Homo nullust te scelestior qui vivat hodie,

neque quoi égo de industria ámplius male plús libens fáxim.

Cong.

Pol etsí taceas, palam id quidem est: res ipsa testist;

ita fustibus sum mollior magis quam úllus cinaédus.

sed quid tibi nos tactiost, mendice homo?

Evcl.
Quae res?

10etiam rogitas? an quia minus quam aéquom erat feci?

Cong.

Sine, at hércle cum magnó malo tuo, si hóc caput séntit.

Evcl.

Pol ego haud scio quid post fuat: tuom núnc caput séntit.

sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti

me absente, nisi ego iusseram? volo scíre.

Cong.
Tace érgo.

15quia venimus coctum ad nuptias.

Evcl.
Quid tu, malum, cúras,

utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor?

Cong.

Volo scire, sínas an non sinas nos coquere hic cenam?

Evcl.

Volo scire ego item, meae domi mean sálva futura?

Cong.

Vtinam mea mihi modo auferam, quae ádtuli, salva:

20me haud paenitet, tua ne expetam.

Evcl.
Scio, doce, novi.

Cong.

Quid est quá prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam?

quid fecimus, quid diximus tibi secus quam velles?

Evcl.

Etiam rogitas, sceleste homo, qui angulós in omnis

mearum aedium et conclavium mihi pervium facitis?

25ibi ubí tibi erat negotium, ad focum si adesses,

non fissile auferres caput: merito id tibi factum est.

adeo ut tu meam sententiam iam noscere possis:

si ad ianuam huc accesseris, nisi iussero, propius,

ego te faciam miserrimus mortalis uti sis.

30scis iam meam sententiam.—

Cong.
Quo abis? redi rursum.

ita me bene amet Laverna, uti te iam, nisi reddi

mihí vasá iubes, pípulo hic differam ante aédis.

quíd ego nunc agám? ne ego edepol véni huc auspició malo.

nummo sum conductus: plus iam medico mercedest opus.


Evclio

Hoc quidem hercle, quoquo íbo, mecum erit, mecum feram,

neque isti id in tantis periclis umquam committam ut siet.

ite sane nunciam omnes, et coqui et tibicinae,

etiam íntro duce, si vis, vel gregem venalium,

5coquite, facite, festinate nunciam quantum libet.

Cong.

Temperi, postquam implevisti fusti fissorum caput.

Evcl.

Intro abite, opera huc conducta est vostra, non oratio.

Cong.

Heus, senex, pro vapulando hercle égo abs te mercedem petam.

coctum ego, non vapulatum, dudum conductus fui.

Evcl.

10Lege agito mecum. molestus ne sis. i et cenam coque,

aut abi in malum cruciatum ab aedibus.

Cong.
Abi tu modo.—


Evcl.

Illic hinc abiit. di immortales, facinus audax incipit

qui cum opulento pauper homine coepit rem habere aut negotium.†

veluti Megadorus temptat me ómnibus miserum modis,

qui simulavit mei honoris mittere huc causa coquos:

5is ea causa misit, hoc qui surriperent misero mihi.

condigne etiam meus med intus gallus gallinacius,

qui érat anu peculiaris, perdidit paenissume.

ubi erat haec defossa, occepit ibi scalpurrire ungulis

cirum circa. quid opust verbis? ita mihi pectus peracuit:

10capio fustem, obtrunco gallum, furem manufestarium.

credo edepol ego illi mercedem gallo pollicitos coquos,

si id palam fecisset. exemi ex manumanubrium.

quid opust verbis? facta est pugna in gallo gallinacio.

sed Megadorus meus affinis eccum incedit a foro.

15iam hunc non ausim praeterire, quin consistam et conloquar.


Megadorvs

Narravi amicis multis consilium meum

de condicione hac. Euclionis filiam

laudant. sapienter factum et consilio bono.

nam meo quidem animo idem faciant ceteri

5opulentiores, pauperiorum filias

ut indotatas ducant uxores domum,

et multo fiat civitas concordior,

et invídia nos minore utamur quam utimur,

et illaé malam rem metuant quam metuont magis,

10et nos minore sumptu simus quam sumus.

in maximam illuc populi partem est optimum;

in pauciores avidos altercatio est,

quorum animis avidis atque insatietatibus

neque lex neque sutor capere est qui possit modum.

15namque hoc qui dicatquo illae nubent divites

dotatae, si istud ius pauperibus ponitur?”

quo lubeant, nubant, dum dos ne fiat comes.

hoc ita fiat, mores meliores sibi

parent, pro dote quos ferant, quam nunc ferunt,

20ego faxim muli, pretio qui superant equos,

sint viliores Gallicis cantheriis.

Evcl.

Ita me di amabunt ut ego hunc ausculto lubens.

nimis lépide fecit verba ad parsimoniam.

Meg.

Nulla igitur dicatequidem dotem ad te adtuli

25maiorem multo quam tibi erat pecunia;

enim míhi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,

ancillas, mulos, muliones, pedisequos,

salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.”

Evcl.

Vt matronarum hic facta pernovit probe.

30moribus praefectum mulierum hunc factum velim.

Meg.

Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus

videas quam ruri, quando ad villam veneris.

sed hoc étiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.

stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;

35caupones patagiarii, indusiarii,

flammarii, violarii, carinarii;

stant manulearii, stantmurobatharii,

propolae linteones, calceolarii;

sedentárii sutores diabathrarii,

40solearii astant, astant molocinarii;

petunt fullones, sarcinatores petunt;

strophiarii astant, astant semul sonarii.

iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt

treceni, cum stant thylacistae in atriis

45textores limbularii, arcularii.

ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas,

cum incedunt infectores corcotarii,

aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat.

Evcl.

Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat

50memorare mores mulierum: nunc sic sinam.

Meg.

Vbi nugivendis res soluta est omnibus,

ibi ad postremum cedit miles, aes petit.

itur, putatur ratio cum argentario;

miles inpransus astat, aes censet dari.

55ubi disputata est ratio cum argentario,

etiam ipsus ultro debet argentario:

spes prorogatur militi in alium diem.

haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus

incommoditates sumptusque intolerabiles.

60nam quae indotata est, ea in potestate est viri;

dotatae mactant et malo et damno viros.

sed eccum adfinem ante aedes. quid agis, Euclio?


Evcl.

Nimium lubenter edi sermonem tuom.

Meg.

An audivisti?

Evcl.
Vsque a principio omnia.

Meg.

Tamen meó quidem animo aliquánto facias rectius,

si nitidior sis filiai nuptiis.

Evcl.

5Pro re nitorem et gloriam pro copia

qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient.

neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi

opinione melius res structa est domi.

Meg.

Immo est quod satis est, et di faciant ut siet

10plus plusque et istuc sospitent quod nunc habes.

Evcl.

Illud mihi verbum non placetquod nunc habes.’

tam hoc scit me habere quam egomet. anus fecit palam.

Meg.

Quid tu te solus e senatu sevocas?

Evcl.

Pol ego ut te accusem merito meditabar.

Meg.
Quid est?

Evcl.

15Quid sit me rogitas? qui mihi omnis angulos

furum implevisti in aedibus misero mihi,

qui mi intro misti in aedis quingentos coquos,

cum senis manibus, genere Geryonaceo;

quos si Argus servet, qui oculeus totus fuit,

20quem quondam Ioni Iuno custodem addidit,

is numquam servet. praeterea tibicinam,

quae mi interbibere sola, si vino scatat,

Corinthiensem fontem Pirenam potest.

tum obsonium autem

Meg.
Pol vel legioni sat est.

25etiam agnum misi.

Evcl.
Quo quidem agno sat scio

magis curionem nusquam esse ullam beluam.

Meg.

Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.

Evcl.

Quia ossa ac pellis totust, ita cura macet.

quin exta inspicere in sole ei vivo licet:

30ita is pellucet quasi lanterna Punica.

Meg.

Caedundum conduxi égo illum.

Evcl.
Tum tu idem optumumst

loces éfferendum; nam iam, credo, mortuost.

Meg.

Potare ego hodie, Euclio, tecum volo.

Evcl.

Non potem égo quidem hercle.

Meg.
At ego iussero

35cadum unum vini veteris a me adferrier.

Evcl.

Nolo hercle, nam mihi bibere decretum est aquam.

Meg.

Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe,

tibi cui decretum est bibere aquam.

Evcl.
Scio quam rem agat:

ut me deponat vino, eam adfectat viam,

40post hoc quod habeo ut commutet coloniam.

ego id cavebo, nam alicubi abstrudam foris.

ego faxo et operam et vinum perdiderit simul.

Meg.

Ego, nisi quid me vis, eo lavatum, ut sacruficem.—

Evcl.

Edepol, ne tu, aula, multos inimicos habes

45atque istuc aurum quod tibi concreditum est.

nunc hoc mihi factu est optumum, ut ted auferam,

aula, in Fidei fanum: ibi abstrudam probe.

Fides, novisti me et ego te: cave sis tibi,

ne in me mutassis nomen, si hoc concreduo.

50ibo ad te fretus tua, Fides, fiducia.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: