previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Cleomachvs

Meamne híc Mnesilochus, Nicobuli filius,

per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost?

Nic.

Quis illést?

Chrys.
Per tempus hic venit miles mihi.

Cleom.

Non me arbitratur militem, sed mulierem,

5qui me meosque non queam defendere.

nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat,

ni illum exanimalem faxo, si convenero,

nive exheredem fecero vitae suae.

Nic.

Chrysale, quis ille est qui minitatur filio?

Chrys.

10Vir hic ést illius mulieris quacum accubat.

Nic.

Quid, vir?

Chrys.
Vir, inquam.

Nic.
Nuptanest illa, obsecro?

Chrys.

Scies haúd multo post.

Nic.
Oppido interii miser.

Chrys.

Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus?

age nunc vincito me, auscultato filio.

15dixin tibi ego illum invénturum te qualis sit?

Nic.

Quid nunc ego faciam?

Chrys.
Iube sis me exsolvi cito;

nam ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.

Cleom.

Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim,

quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem.

Chrys.

20Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes?

Nic.

Exsolvite istum. perii, pertimui miser.

Cleom.

Tum illam, quae corpus publicat volgo suom,

faxo se haud dicat nactam quem derideat.

Chrys.

Pacisci cum illo paulula pecunia

25potes.

Nic.
Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet,

dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet.

Cleom.

Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi,

iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.

Nic.

Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro,

30pacisce quid vis.

Chrys.
Ibo et faciam sedulo.

quid clamas?

Cleom.
Vbi erus tuos est?

Chrys.
Nusquam. nescio.

vis tibi ducentos nummos iam promittier,

ut ne clamorem hic facias neu convicium?

Cleom.

Nihil est quod malim.

Chrys.
Atque ut tibi mala multa ingeram?

Cleom.

35Tuo arbitratu.

Nic.
Vt subblanditur carnufex.

Chrys.

Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.

tu aurum rogato; ceterum verbum sat est.

Nic.

Quid fít?

Chrys.
Ducentis Phílippis rem pepigi.

Nic.
Ah, salus

mea, servavisti me. quam mox dicodabo’?

Chrys.

40Roga hunc tu, tu promitte huic.

Nic.
Promitto, roga.

Cleom.

Ducentos nummos aureos Philippós probos

dabin?

Chrys.
Dabunturinque. responde.

Nic.
Dabo.

Chrys.

Quid nunc, impure? numquid debetur tibi?

quid illí molestu's? quid illum morte territas?

45et ego te et ille mactámus infortunio.

si tibi est machaera, at nobis veruinast domi:

qua quidem te faciam, si tu me inritaveris,

confossiorem soricina nenia.

iam dudum hercle equidem sentio, suspicio

50quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.

Cleom.

Immo est quoque.

Chrys.
Ita me Iuppiter Iuno Ceres

MinervaLatona Spes Opis Virtus Venus

Castor Polluces Mars Mercurius Hercules

Summanus Sol Saturnus dique omnes ament,

55ut ille cum illa neque cubat neque ambulat

neque osculatur neque illud quod dici solet.

Nic.

Vt iurat! servat me ille suis periuriis.

Cleom.

Vbi nunc Mnesilochus ergost?

Chrys.
Rus misit pater.

illa autem in arcem ábiit aedem visere

60Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi.

Cleom.

Abeo ad forum igitur.

Chrys.
Vél hercle ín malam crucem.

Cleom.

Hodie exigam aurum hoc?

Chrys.
Exige, ac suspende te:

ne supplicare hunc censeas tibi, nihili homo.—

ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro

65deos immortales) ire huc intro ad filium.

Nic.

Quid eo intro ibis?

Chrys.
Vt eum dictis plurumis

castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.

Nic.

Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,

cave pársis in eum dicere.

Chrys.
Etiam me mones?

70satin est si plura ex me audiet hodie mala,

quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?—

Nic.

Lippi illic oculi servos est simillimus:

si non est, nolis esse neque desideres;

si est, abstinere quin attingas non queas.

75nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,

miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua

atque obtruncaret moechum manufestarium.

nunc quasi ducentis Phílippis emi filium,

quos dare promisi militi: quos non dabo

80temere etiam prius quam filium convenero.

numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;

verum lubet etiam mi has perlegere denuo:

aequomst tabellis consignatis credere.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (67 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: