previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Menaechmvs

mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi,

quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas.

praéterhac mihi tále post húnc diem

fáxis, faxó foris vídua visás patrem.

5nám quotiens foras íre volo, retines, revocás, rogitas,

quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram,

quíd petam, quid feram, quíd foris egerim.

portitorem domum duxi, ita omnem mihi

rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.

10nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam.

quando égo tibi ancillás, penum,

lanam, aurum, vestem, purpuram

bene praebeo nec quicquam eges,

malo cavebis si sapis,

15virum observare desines.

átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam

hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.

Pen.

Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;

nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.

Men.

20Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.

ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi

conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?

hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.

sic hóc decet, dari facete verba custodi catae.

25hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:

meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.

avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium.

Pen.

Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?

Men.

Perii, in insidias deveni.

Pen.
Immo in praesidium, ne time.

M.

30Quis homo est?

P.
Ego sum.

M.
O mea Commoditas, o mea Opportunitas,

salve.

P.
Salve.

M.
Quid agis?

P.
Teneo dextera genium meum.

Men.

Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.

Pen.

Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.

Men.

Vin tu facinus luculentum inspicere?

Pen.
Quis id coxit coquos?

35iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.

Men.

Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,

ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?

Pen.

Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent?

Men.
Age me aspice.

ecquid adsimulo similiter?

Pen.
Quis istest ornatus tuos?

Men.

40Dic hominem lepidissimum esse me.

Pen.
Vbi essuri sumus?

Men.

Dic modo hoc quod ego te iubeo.

Pen.
Dico: homo lepidissime.

Men.

Ecquid audes de tuo istuc addere?

Pen.
Atque hilarissime.

Men.

Perge porro.

Pen.
Non pergo hercle, nisi scio qua gratia.

litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius.

Men.

45Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.

Pen.

Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?

dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.

Men.

Te morare, mihi quom obloquere.

Pen.
Oculum ecfodito per solum

mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.

Men.

50Concede huc a foribus.

Pen.
Fiat.

Men.
Etiam concede huc.

Pen.
Licet.

Men.

Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.

Pen.

Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.

Men.

Quidum?

Pen.
Ne te uxor sequatur, respectas identidem.

Men.

Sed quid ais?

Pen.
Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.

Men.

55Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,

facere coniecturam
*?
*

(Pen.)


*captum sit collegium.

Men.

Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?

Pen.

Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre,

60nam ex istoc loco spurcatur nasum odoreinlucido.

Men.

Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis.

Pen.
Decet.

Men.

Quid igitur? quid olet? responde.

Pen.
Furtum, scortum, prandium.

tibi fuant

elocutus, nam

65nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.

mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium.

Pen.
Eu.

Men.

Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.

Pen.
Eu,

expedite fabulatu's. iam fores ferio?

Men.
Feri.

vel mane etiam.

Pen.
Mille passum commoratu's cantharum.

Men.

70Placide pulta.

Pen.
Metuis, credo, ne fores Samiae sient.

Men.

Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides

satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (102 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: