This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Erotivm
Sine fóres sic, abi, nolo óperiri.
intús para, curá, vide, quod opúst fiat:
sterníte lectos, incéndite odores; múnditia
inlécebra animost amántium.
5amánti amoenitás malost, nobís lucrost.
sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video,
qui mi ést usui et plurímum prodest.
item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit;
nunc éum adibo, adloquar ultro.
10animúle mi, mihi mirá videntur,
te hic stáre foris, fores quoí pateant,
magis quám domus tua domus quom haéc tua sit.
omné paratumst, ut iússisti
atque út voluisti, néque tibi
15ullá morast intus.
prandium, út iussisti, hic cúratumst:
ubi lúbet, ire licet áccubitum.
M.
Quícum haec mulier loquitur?
E.
Equidem tecum.
M.
Quid mecum tibi
fuit umquam aut nunc est negoti?
Er.
Quia pol te unum ex omnibus
20Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
Men.
Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter.
Mess.
Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
25praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico.
Er.
Quid est?
Mess.
Vbi tu húnc hominem novisti?
Er.
Ibidem ubi hic me iam diu,
in Epidamno.
Mess.
In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,
30nisi hodie, numquam intro tetulit?
Er.
Heia, delicias facis.
mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
Men.
Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
nimis miror, quid hoc sít negoti.
Mess.
Oboluit marsuppium
huic istuc quod habes.
Men.
Atque edepol tu me monuisti probe.
35accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
Er.
Eamus intro, ut prandeamus.
Men.
Bene vocas: tam gratiast.
Er.
Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
Men.
Egon te iussi coquere?
Er.
Certo, tibi et parasito tuo.
Men.
Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
Er.
40Peniculo.
Men.
Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae?
Er.
Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti.
Men.
Quid est?
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat.
Er.
45Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
facta quae sunt?
Men.
Dic quid est id quod negem quod fecerim?
Er.
Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.
Men.
Etiam nunc nego.
ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc
umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
50prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.
Er.
Eccere,
perii misera, quam tu mihi nunc navem narras?
Men.
Ligneam,
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
Er.
Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
Men.
55Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas.
Er.
Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,
tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
60nunc Hiero est?
Men.
Haud falsa, mulier, praedicas.
Mess.
Pro Iuppiter,
num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
Men.
Hercle opinor, pernegari non potest.
Mess.
Ne feceris.
periisti, si intrassis intra limen.
Men.
Quin tu tace modo.
bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,
65si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi
non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae
uxori renuntiaret de palla et de prandio.
nunc, quando vis, eamus intro.
Er.
Etiam parasitum manes?
Men.
Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,
70eum volo intromitti.
Er.
Ecastor haud invita fecero.
sed scin quid te amabo ut facias?
Men.
Impera quid vis modo.
Er.
Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
Men.
Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur,
75ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
Er.
Ergo mox auferto tecum, quando abibis.
Men.
Maxime.
Er.
Eamus intro
Men.
Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui.
eho Messenio, accede huc.
Mess.
Quid negoti est?
Men.
†sussciri.
M.
Quid eo opust?
M.
Opus est. scio ut me dices.
M.
Tanto nequior.
Men.
80Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes,
abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
Mess.
Non tu istas meretrices novisti, ere.
Men.
Tace, inquam ...
mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
85mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,
est hic praeda nobis.—
Mess.
Perii, iamne abis? periit probe:
ducit lembum dierectum navis praedatoria.
sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
90sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.