previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Palaestrio

Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas,

si ad auscultandum vostra erit benignitas;

qui autem auscultare nolet, exsurgat foras,

ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt.

5nunc qua adsedistis causa in festivo loco,

comoediai quam nos acturi sumus

et argumentum et nomen vobis eloquar.

Alazon Graece huic nomen est comoediae,

id nos Latine gloriosum dicimus.

10hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus,

qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens,

stercoreus, plenus periuri atque adulteri.

ait sése ultro omnis mulieres sectarier:

is deridiculost, quaqua incedit, omnibus.

15itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum,

maiorem partem videas valgis saviis.

nam ego hau diu apud hunc servitutem servio;

id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim

in servitutem ab eo cui servivi prius.

20date operam, nam nunc argumentum exordiar.

erat erus Athenis mihi adulescens optumus;

is amabat meretricem ... matre Athenis Atticis,

et illa íllum contra; qui est amor cultu optumus.

is publice legatus Naupactum fuit

25magnai rei publicai gratia.

interibi hic miles forte Athenas advenit,

insinuat sese ad illam amicam eri

occepit eius matri suppalparier

vino, ornamentis opiparisque obsoniis,

30itaque intimum ibi se miles apud lenam facit.

ubi primum evenit militi huic occasio,

sublinit os illi lenae, matri mulieris,

quam erus méus amabat; nám is illius filiam

conicit in navem miles clam matrem suam,

35eamque húc invitam mulierem in Ephesum advehit.

ubi amicam erilem Athenis avectam scio,

ego quantum vivos possum mihi navem paro,

inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem.

ubi sumus provecti in altum, fit quod di volunt,

40capiunt praedones navem illam ubi vectus fui:

prius périi quam ad erum veni, quo ire occeperam.

ille quí me cepit dat me huic dono militi.

hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,

video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.

45ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit,

ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,

conqueritur mecum mulier fortunas suas:

ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu,

sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,

50neque peius quemquam odisse quam istum militem.

ego quoniam inspexi mulieris sententiam,

cepi tabellas, consignavi, clanculum

dedi mércatori cuidam, qui ad illum deferat

meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,

55ut is huc veniret. is non sprevit nuntium;

nam et venit et is in proximo hic devertitur

apud suom paternum hóspitem, lepidum senem;

isque illi amanti suo hospiti morem gerit

nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.

60itaque ego paravi hic intus magnas machinas,

qui amantis una inter se facerem convenas.

nam unum conclave, concubinae quod dedit

miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,

in eo conclavi égo perfodi parietem,

65qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;

et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.

nam meus conservos est homo haud magni preti,

quem concubinae miles custodem addidit.

ei nos facetis fabricis et doctis dolis

70glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita

faciemus ut quod viderit ne viderit.

et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem

suam et hinc et illinc mulier feret imaginem,

atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.

75ita sublinetur os custodi mulieris.

sed foris concrepuit hinc a vicino sene;

ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (67 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: