previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Phil.

Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes

gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene,

quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis

servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.

Scel.

5Palaestrio, o Palaestrio.

Pal.
O Sceledre, Sceledre, quid vis?

Scel.

Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina

Philocomasium, an non est ea?

Pal.
Hercle opinor, ea videtur.

sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit,

si quidem east.

Scel.
An dubium tibi est eam esse hanc?

Pal.
Ea videtur.

Scel.

10Adeamus, appellemus. heus, quid istúc est, Philocomasium?

quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist?

quid nunc taces? tecum loquor.

Pal.
Immo edepol tute tecum;

nam haec nil respondet.

Scel.
Te adloquor, viti probrique plena,

quae circum vicinos vagas.

Phil.
Quicum tu fabulare?

Scel.

15Quicum nisi tecum?

Phil.
Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti?

Scel.

rogas homo qui sim?

Phil.
Quin ego hoc rogem quod nesciam?

Pal.

Quis ego sum igitur, si hunc ignoras?

Phil.
Mihi odiosus, quisquis es,

et tu et hic.

Sc.
Non nos novisti?

Ph.
Neutrum.

Sc.
Metuo maxume,

Pal.

Quid metuis?

Scel.
Enim ne nos nosmet perdiderimus uspiam;

20nam nec te neque me novisse ait haec.

Pal.
Persectari hic volo,

Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam

nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.

Scel.

Certe equidem noster sum.

Pal.
Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum.

tibi ego dico, heus, Philocomasium.

Phil.
Quae te intemperiae tenent,

25qui me perperam perplexo nomine appelles?

Pal.
Eho,

quis igitur vocare?

Phil.
Diceae nomen est.

Scel.
Iniuria es,

falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;

ἄδικος es tu, non δικαία, et meo ero facis iniuriam.

Phil.

Egone?

Scel.
Tune.

Phil.
Quaé heri Athenis Ephesum adveni vesperi

30cum meo amatore, adulescente Atheniensi?

Pal.
Dic mihi,

quid hic tibi in Epheso est negoti?

Phil.
Geminam germanam meam

hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum.

Scel.
Mala es.

Phil.

Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler.

abeo.

Scel.
Abire non sinam te.

Phil.
Mitte.

Scel.
Manifestaria es.

35non omitto.

Phil.
At iam crepabunt mihi manus, malae tibi,

nisi me omittis.

Scel.
Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus?

Pal.

Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio

an ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit?

Phil.

Mittis me an non mittis?

Scel.
Immo vi atque invitam ingratiis,

40nisi voluntate ibis, rapiam te domum.

Phil.
Hosticum hoc mihi

domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum

neque moror neque vos qui hómines sitis novi neque scio.

Scel.

Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem,

te huc, si omisero, intro ituram.

Phil.
Vi me cogis, quisquis es.

45do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes.

Sc.

Ecce omitto.

Ph.
At ego abeo missa. —

Sc.
Muliebri fecit fide.

Pal.

Sceledre, manibus amisisti praedam. tám east quam potis

nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue?

S.

Quid faciam?

P.
Ecfer mihi machaeram huc intus.

S.
Quid facies ea?

Pal.

50Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro

cum Philocomasio osculantem, eum ego óbtruncabo extempulo.

Scel.

Visanest ea esse?

Pal.
Immo edepol plane east.

Scel.
Sed quo modo

dissimulabat.

Pa.
Abi, machaeram huc ecfer.

Sc.
Iam faxo hic erit. —

Pal.

Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia,

55qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit.

ut utrubique orationem docte divisit suam,

ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo.

nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.

Scel.

Heus, Palaestrio, machaera nihil opust.

Pal.
Quid iam, aut quid est?

S.

60Domi eccam erilem concubinam.

P.
Quid, domi?

S.
In lecto cubat.

Pal.

Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.

Scel.

Quid iam?

Pal.
Quia hanc attingere ausu's mulierem hinc ex proxumo.

Scel.

Magis hercle metuo.

Pal.
Sed numquam quisquam faciet quin soror

istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.

Scel.

65Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit,

quam ut perirem, si elocutus essem ero?

Pal.
Ergo, si sapis,

mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.

ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,

atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.

70erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. —

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (72 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: