previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



quantas res turbo, quantas moveo machinas.

eripiam ego hodie concubinam militi,

si centuriati bene sunt maniplares mei.

sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst,

5progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.

Lvcrio

Non operaest Sceledro.

Pal.
Quid iam?

Lvc.
Sorbet dormiens.

Pal.

Quid, sorbet?

Lvc.
Illud, stertit, volui dicere.

sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas

Pal.

Eho an dórmit Sceledrus intus?

Lvc.
Non naso quidem,

10nam eo mágnum clamat. tetigit calicem clanculum,

dum misit nardum in amphoram, cellarius.

Pal.

Eho tu sceleste, qui illi suppromu's, eho

Lvc.

Quid vis?

Pal.
Qui lubitum est illi condormiscere?

Lvc.

Oculis opinor.

Pal.
Non te istuc rogito, scelus.

15procede huc. periisti iam, nisi verum scio.

prompsisti tu illi vinum?

Lvc.
Non prompsi.

Pal.
Negas?

Lvc.

Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere;

neque equidem heminas octo exprompsi in urceum

neque illic calidum éxbibit in prandium.

Pal.

20Neque tu bibisti?

Lvc.
Di me perdant, si bibi,

si bibere potui.

Pal.
Quid iam?

Lvc.
Quia enim obsorbui;

nam nimis calebat, amburebat gutturem.

Pal.

Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.

bono subpromo et promo cellam creditam.

Lvcr.

25Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita:

quoniam aemulari non licet, nunc invides.

Pal.

Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus.

atque ut tu scire possis, ego dico tibi:

si falsa dices, Lucrio, excruciabere.

Lvcr.

30Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices,

post e sagina ego eiciar cellaria,

ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.

Pal.

Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi.

Lvcr.

Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat:

35mihi imperabat, ego promebam postea.

Pal.

Hoc illi crebro capite sistebant cadi.

Lvcr.

Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;

sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici,

ibi erat bilibris aula sic propter cados,

40ea saepe deciens complebatur: vidi eam

plenam atque inanem fieri, plenam maxume;

ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.

Pal.

Abi, abi íntro iam. vos in cella vinaria

bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro.

Lvcr.

45Perii, excruciabit erus, domum si venerit,

quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.

fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.

ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.

Pal.

Quo agis?

Lvcr.
Missus sum aliquo: iam huc revenero.

Pal.

50Quis misit?

Lvcr.
Philocomasium.

Pal.
Abi, actutum redi.

Lvcr.

Quaeso tamen tu meam partem, infortunium

si dividetur, me absente accipito tamen. —

Pal.

Modo intellexi quam rem mulier gesserit:

quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom

55foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet.

sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem

nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant.

quam digne ornata incedit, haud meretricie.

lepide hoc succedit sub manus negotium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (73 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: