previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pyrg.

Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio,

de concubina? nam nullo pacto potest

prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.

Pal.

Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi

5quo id pacto fieri possit clementissime.

aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi,

quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;

dicasque tempus maxume esse, ut eat domum:

sororem geminam adesse et matrem dicito,

10quibus cóncomitata recte deveniat domum.

Pyrg.

Qui tu scis eas adesse?

Pal.
Quia oculis meis

vidi hic sororem esse eius.

Pyrg.
Convenitne eam?

Pal.

Convenit.

Pyrg.
Ecquid fortis visast?

Pal.
Omnia

vis optinere.

Pyrg.
Vbi matrem esse aiebat soror?

Pal.

15Cubare in navi lippam atque oculis turgidis

nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.

is ad hos nauclerus hospitio devortitur.

Pyrg.

Quid is? ecquid fortis?

Pal.
Abi sis hinc, nam tu quidem

ad equas fuisti scitus admissarius,

20qui consectare qua maris qua feminas.

hoc age nunc.

Pyrg.
Istuc quod das consilium mihi,

te cum illa verba facere de ista re volo;

nam cum illa sane congruos sermo tibi.

Pal.

Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?

25dicas uxorem tibi necessum ducere;

cognatos persuadere, amicos cogere.

Pyrg.

Itan tu censes?

Pal.
Quid ego ita censeam?

Pyrg.

Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim

speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.

Pal.

30Tu modo istuc cura quod agis.

Pyrg.
Curatum id quidemst.

quin si voluntáte nolet, vi extrudam foras.

Pal.

Istuc cave fáxis; quin potius per gratiam

bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato,

aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.

Pyrg.

35Cupio hercle.

Pal.
Credo te facile impetrassere.

sed abi intro. noli stare.

Pyrg.
Tibi sum oboediens. —

Pal.

Numquid videtur demutare alio atque uti

dixi esse vobis dudum hunc moechum militem?

nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut

40ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter,

satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat?

nam quos videre exoptabam me maxume,

una exeuntis video hínc e proxumo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (32 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: