previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Acrotelevtivm

Séquimini, simul círcumspicite, quis adsit árbiter.

Milphidippa

Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum.

Pal.
Et ego vos.

Milph.

Quid agis, noster architecte?

Pal.
Egone architectus? vah.

Milph.
Quid est?

Pal.

Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.

Acr.

5Heia vero.

Pal.
Nimis facete nimisque facunde malast.

ut lepide deruncinavit militem.

Milph.
At etiam parum.

Pal.

Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;

vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.

nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam,

10ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas.

Plevsicles
Eu, probe.

Pal.

Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri

omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.

Plevs.

Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.

Pal.

Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis,

15maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?

nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit

miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume

opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis,

mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex;

20quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio

oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis.

date modo operam.

Acr.
Id nos ad te, si quid velles, venimus.

Pal.

Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam.

Acr.

Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.

Pal.

25Militem lepide, et facete et laute ludificarier

volo.

Acr.
Voluptatem mecastor mi imperas.

Pal.
Scin quem ad modum?

Acr.

Nempe ut adsimulem me amore istius differri.

Pal.
Tenes.

Acr.

Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio

abierim, cupiens istius nuptiarum.

Pal.
Omne ordine.

30nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas,

hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:

ne ille mox vereatur intro íre in alienam domum.

Acr.

Bene mones.

Pal.
Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul

ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam

35quasique eiús opulentitatem reverearis, et simul

formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem

conlaudato. satin praeceptumst?

Acr.
Teneo. satinest, si tibi

meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?

Pal.

Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito.

40quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico

facito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico;

causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam,

palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),

id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio,

45praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;

atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.

Plevs.

Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?

Pal.

Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito,

ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito,

50atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit.

nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.

Plevs.

Satis placet pictura. perge.

Pal.
Ille extemplo illam hortabitur

ut eat, ut properet, ne morae sit matri.

Plevs.
Multimodis sapis.

Pal.

Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget.

55ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias,

prorsum Athenas protinus abibo tecum.

Plevs.
Atque ubi illo veneris,

triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.

Pal.

Abi cito atque orna te.

Plevs.
Numquid aliud?

Pal.
Haec ut memineris.

Plevs.

Abeo. —

Pal.
Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio

60iam exiturum esse intus.

Acr.
Celebre apud nos imperium tuomst. —

Pal.

Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris.

hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (76 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: