This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Sophoclidisca
Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens.
nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te.
quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una.
me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres.
5nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo,
ovis si ín ludum iret, pótuisset iam fíeri ut probe litterás sciret,
quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti.
potin út taceas? potin né moneas?
memini ét scio et calleo et cómmemini.
10amas pól misera: id tuos scátit animus.
ego istúc placidum tibi ut sít faciam.
Lemniselenis
Miser ést qui amat.—
Soph.
Cérto is quidém nihilist,
qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est?
iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit.
15convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.