previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pver

Cui servitutem di danunt lenoniam

puero, atque eidem si addunt turpitudinem,

ne illi, quantum ego nunc corde conspicio meo,

malam rem magnam multasque aerumnas danunt.

5velut haec mi evenit servitus, ubi ego omnibus

parvis magnisque miseriis praefulcior:

neque ego amatorem mi invenire ullum queo,

qui amet me, ut curer tandem nitidiuscule.

nunc huic lenoni hodie est natalis dies:

10interminatus est a minimo ad maximum,

si quis non hodie munus misisset sibi,

eum crás cruciatu maximo perbitere.

nunc nescio hercle rebus quid faciam meis;

neque ego illud possum, quod illi qui possunt solent.

15nunc, nisi lenoni munus hodie misero,

cras mihi potandus fructus est fullonius.

eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus.

atque edepol, ut nunc male eúm metuo miser,

si quispiam det qui manus gravior siet,

20quamquam illud aiunt magno gemitu fieri,

comprimere dentes videor posse aliquo modo.

sed comprimenda est mihi vox atque oratio:

erus eccum recipit se domum et ducit coquom.


Ballio

Forum coquinum qui vocant, stulte vocant,

nam non coquinum est, verum furinum est forum.

nam ego si iuratus peiorem hominem quaererem

coquom, non potui, quam hunc quem duco, ducere,

5multiloquom gloriosum insulsum inutilem.

quin ob eam rem Orcus recipere ad se hunc noluit,

ut esset hic qui mortuis cenam coquat;

nam hic solus illis coquere quod placeat potest.

Cocvs

Si me arbitrabare isto pacto, ut praedicas,

10cur conducebas?

Bal.
Inopia: alius non erat.

sed cur sedebas in foro, si eras coquos,

tu solus praeter alios?

Coc.
Ego dicam tibi:

hominum vitio ego sum factus improbior coquos,

non meopte ingenio.

Bal.
Qua istuc ratione?

Coc.
Eloquar.

15quia enim, cum extemplo veniunt conductum coquom,

nemo illum quaerit qui optimus et carissimust:

illum conducunt potius qui vilissimust.

hoc ego fui hodie solus obsessor fori.

illi drachmissent miseri: me nemo potest

20minoris quisquam nummo ut surgam subigere.

non ego item cenam condio ut alii coqui,

qui mihi condita prata in patinis proferunt,

boves quí convivas faciunt herbasque oggerunt,

eas hérbas herbis aliis porro condiunt:

25indunt coriandrum, feniculum, alium, atrum holus,

apponunt rumicem, brassicam, betam, blitum,

eo láserpici libram pondo diluont,

teritur sinapis scelera, quae illis qui terunt

prius quám triverunt oculi ut extillent facit.

30ei homines cenas ubi coquont, cum condiunt,

non condimentis condiunt, sed strigibus,

vivis convivis intestina quae exedint.

hoc hic quidem homines tam brevem vitam colunt,

quom hasce herbas huius modi in suom alvom congerunt,

35formidulosas dictu, non essu modo.

quas herbas pecudes non edunt, homines edunt.

Bal.

Quid tu? divinis condimentis utere,

qui prorogare vitam possis hominibus,

qui ea culpes condimenta?

Coc.
Audacter dicito;

40nam vel ducenos annos poterunt vivere

meas qui éssitabunt escas quas condivero.

nam egó cocilendrum quando in patinas indidi

aut cepolendrum aut maccidem aut secaptidem,

eaepse sese patinae fervefaciunt ilico.

45haec ad Neptuni pecudes condimenta sunt:

terrestris pecudes cicimalindro condio,

hapalocopide aut cataractria.

Bal.
At te Iuppiter

dique omnes perdant cum condimentis tuis

cumque tuis istis omnibus mendaciis.

Coc.

50Sine sis loqui me.

Bal.
Loquere, atque i in malam crucem.

Coc.

Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio:

is odos dimissis manibus in caelum volat.

Bal.

Odos dimissis manibus?

Coc.
Peccavi insciens.

Bal.

Quidum?

Coc.
Dimissis pedibus volui dicere.

55eum odorem cenat Iuppiter cottidie.

Bal.

Si nusquam is coctum, quidnam cenat Iuppiter?

Coc.

It incenatus cubitum.

Bal.
I in malam crucem.

istacine causa tibi hodie nummum dabo?

Coc.

Fateór equidem esse me coquom carissumum;

60verum pro pretio facio ut opera appareat

mea quo conductus venio.

Bal.
Ad furandum quidem.

Coc.

An tu invenire postulas quemquam coquom

nisi miluinis aut aquilinis ungulis?

Bal.

An tu coquinatum te ire quoquam postulas,

65quin ibi constrictis ungulis cenam coquas?

nunc adeo tu, qui meus es, iam edico tibi,

ut nostra properes amoliri ómnia,

tum ut huius oculos in oculis habeas tuis:

quoquo hic spectabit, eo tu spectato simul;

70si quo hic gradietur, pariter progredimino;

manum protollet, pariter proferto manum:

suom quid sumet, id tu sinito sumere;

si nostrum sumet, tu teneto altrinsecus.

si iste ibit, ito, stabit, astato simul;

75si conquiniscet istic, conquiniscito.

item his discipulis privos custodes dabo.

Coc.

Habe módo bonum animum.

Bal.
Quaeso, qui possum, doce,

bonum animum habere qui te ad me adducam domum?

Coc.

Quia sorbitione faciam ego hodie te mea,

80item ut Medea Peliam concoxit senem,

quem medicamento et suis venenis dicitur

fecisse rursus ex sene adulescentulum,

item ego te faciam.

Bal.
Eho, an etiam es veneficus?

Coc.

Immo edepol vero hóminum servator.

Bal.
Ehem,

85quanti istuc unum mecoquinare perdoces?

Coc.

Quid?

Bal.
Vt te servem, ne quid surripias mihi.

Coc.

Si credis, nummo; si non, ne mina quidem.

sed utrum tu amicis hodie an inimicis tuis

daturu's cenam?

Bal.
Pol ego amicis scilicet.

Coc.

90Quin tuós inimicos potius quám amicos vocas?

nam ego ita convivis cenam conditam dabo

hodie atque ita suavi suavitate condiam:

ut quisque quicque conditum gustaverit,

ipsus sibi faciam ut digitos praerodat suos.

Bal.

95Quaeso hercle, prius quam quoiquam convivae dabis,

gustato tute prius et discipulis dato,

ut praerodatis vostras furtificas manus.

Coc.

Fortasse haec tu nunc mihi non credis quae loquor.

Bal.

Molestus ne sis, nimium iam tinnis; non taces?

100em illíc ego habito. íntro abi et cenam coque.

propera.

Pver
Quin tu is accubitum, et convivas cedo,

corrumpitur iam cena.—

Bal.
Em, subolem sis vide:

iam hic quoque scelestus est, coqui sublingulo.

profecto quid nunc primum caveam nescio,

105ita in aedibus sunt fures, praedo in proxumo est.

nam mi hic vicinus apud forum paulo prius,

pater Calidori, ópere edixit maxumo,

ut mihi caverem a Pseudolo servo suo,

ne fídem ei haberem. nam eum circum ire in hunc diem,

110ut me, si posset, muliere intervorteret;

eum prómisisse firmiter dixit sibi,

sese abducturum a me dolis Phoenicium.

nunc ibo intro atque edicam familiaribus,

profecto ne quis quicquam credat Pseudolo.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: