previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Astaphivm

Ad fores auscultate atque adservate aedis,

ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat,

neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos,

gravidas foras exportet. novi ego hominum mores;

5ita nunc adulescentes morati sunt: quini

aut seni adveniunt ad scorta congerrones;

consulta sunt consilia: quando intro advenerunt,

oenús eorum aliqui oscúlum amicae usque oggerít, dum illi agant ceterí cleptae;

sin vídent quempiam se adsérvare, obludiánt qui custodem óblectent

10per ióculum et ludum; nostro saepe édunt: quod fartorés, faciunt.

fit pól hoc, et pars spectátorum scitís pol haec vos me haud méntiri,

ibi sibus pugnae et vírtuti de praédonibus praedám capere.

at ecástor nos rursúm lepide referímus gratiam furíbus nostris:

nam ipsí vident cum eorum ággerimus bona atque étiam ultro ipsi aggerúnt ad nos.

Din.

15Me illís quidem haec verberat vérbis,

nam ego húc bona mea degéssi.

Ast.

Commémini, iam pol ego eúmpse ad nos, si dómi erit, mecum addúcam.

Din.

Heus, máne dum, Astaphium, príus quam abis.

Ast.

Quí revocat?

Din.
Scies: réspice huc.

Ast.
Quis est?

Din.

20Vobís qui multa bóna esse volt.

Ast.
Dato, si ésse vis.

Din.

Fáxo erunt. réspice huc modo.

Ast.
Oh,

enícas me miseram, quísquis es.

Din.

Péssuma, mane.

Ast.

Óptume, odio es.

25Díniarchusne íllic est? átque is est.

Din.

Sálva sis.

Ast.
Ét tu.

Din.

Fer cóntra manum et paritér gradere.

Ast.

Tuis sérvio atque audiens sum ímperiis.

Din.

Quid agís?

Ast.
Valeo et validúm teneo.

30péregre quoniam ádvenis, céna detur.

Din.

Bene dícis benignequé vocas, Astáphium.

Ast.
Amabo,

sine me íre, era quo iussít.

Din.
Eas. sed quíd ais?

Ast.
Quid vis?

Din.

Dic quó iter inceptás; quis est quem arcéssis?

Ast.
Archilínem

obstetricem.

Din.
Mála tu femina es, oles únde es disciplinam.

35manifesto mendaci, mala, teneo te.

Ast.
Quid iam, amabo?

Din.

Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;

nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.

sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator?

Ast.

Nimis otiosum te arbitror hominem esse.

Din.
Qui arbitrare?

Ast.

40Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.

Din.

Vos mihi dedistis otium.

Ast.
Qui, amabo?

Din.
Ego expedibo.

rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis.

si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.

Ast.

An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege

45habere posse postulas, quin otiosus fias?

Din.

Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;

nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.

Ast.

Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes:

ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.

Din.

50Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim

volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.

Ast.

Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes

habituru's, quí arari solent, ad pueros ire meliust.

hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.

Din.

55Vtrosque pergnovi probe.

Ast.
Em istoc pol tu otiosu's,

cum et illíc et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis?

Din.

Procaciores estis vos, sed illí periuriores;

illis perit quidquid datur, neque ipsís apparet quicquam:

vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis.

60postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.

Ast.

Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche,

et nostram et illorum vicem.

Din.
Qui istuc?

Ast.
Rationem dicam:

quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.

tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus.

Din.

65O Ástaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,

sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.

Ast.

Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.

te dum vivebas noveram.

Din.
An me mortuom arbitrare?

Ast.

Qui potis est, amabo, planius? qui antehac amator summus

70habitu's, nunc ad amicam venis querimoniam deferre.

Din.

Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim:

rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.

Ast.

Amator similest oppidi hostilis.

Din.
Quo argumento est?

Ast.

Quam primum expugnari potis est, tam id optimum est amicae.

Din.

75Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:

certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus.


Ast.
Si vivit.

Din.
Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis.

Ast.

Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?

i intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie

80mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.

Din.

In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,

facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:

eo dicta lingua dulcia datis, córde amara facitis.

Ast.

Amantes si qui non danunt, † non didici fabulari.

85non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,

sed istós qui cum geniis suis belligerant parcipromi.

Din.

Mala es atque eadem quae soles inlecebra.

Ast.
Vt exspectatus

peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre.

D.

Quid tandem?

A.
Te unum ex omnibus amat.

D.
Euge, fundi et aedis,

90per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium?

Ast.
Quid vis?

Din.

Estne intus nunc Phronesium?

Ast.
Vtut aliis, tibi quidem intus.

Din.

Valetne?

Ast.
Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit.

Din.

Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum hoc perimus:

si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur,

95verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira.

A.

Heia, haud itast res.

D.
Ain tu eam me amare?

A.
Immo unice unum.

D.

Peperisse audivi.

A.
Ah obsecro, tace, Diniarche.

D.
Quid iam?

Ast.

Horresco misera, mentio quotiens fit partionis,

ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo,

100vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.

Din.

Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?

nam équidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.

Ast.

Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes,

ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret.

Din.

105Tum pol isti ést puero pater Babyloniensis miles,

quoius núnc ista adventum expetit.

Ast.
Immo ab eo ut nuntiatumst,

iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror.

Din.

Ibo igitur intro?

Ast.
Quippini? tam audacter quam domum ad te;

nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche.

Din.

110Quam mox te huc recipis?

Ast.
Iam hic ero: propest, profecta quo sum.

Din.

Redi véro actutum. ego interim hic apud vos opperibor.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (121 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: