This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Cyamvs
Ite íte hac simúl, mulierí damnigéruli,
forás egerónes, bonórum exagógae.
satin, sí quis amat, nequit quín nihili sit atque ímprobis se artibus éxpoliat?
nam hóc qui sciám, ne quis íd quaerat éx me,
5domist qui facit improba facta amator,
qui bona sua pro stercore habet, foras iubet ferri, metuit
ne apud nos non mundissimum sit;
puras sibi esse volt aedis: domi quidquid habet, eicitur ἔξω.
quándoquidem ipsus pérditum se it, sécreto hercle equidem éum adiutabo,
10néque mea quidem ópera umquam hilo mínus propere quam póte peribit.
nám iam de hoc obsónio de mína deminui uná modo
quínque nummos: míhi detraxi pártem Herculáneam.
nam hoc adsimile est quasi de fluvio quí aquam derivat sibi:
nisi derivetur, tamen omnis ea aqua ábeat in mare;
15nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia.
haec cúm video fierí, suffuror súppilo,
de praéda praedam cápio.
meretrícem ego item esse reór, mare ut est:
quod dés devorát nec datís umquam abúndat.
20hoc sáltem: rem sérvat nec úlli ubi sit appáret:
dés quantumvis, nusquam apparet, neque datori neque acceptrici.
velut haéc meretrix meum erúm miserum sua blánditia
paene íntulit in paupériem:
privábit bonís, luce, honóre atque amícis.
25áttat, eccam adest propinque. credo audisse haec me loqui.
pallida est, ut peperit puerum. ádloquar quasi nesciam.
iubeo vos salvere.
Phron.
Noster Cyame, quid agis? ut vales?
Cyam.
Valeo, et venio ad minus valentem, et melius qui valeat fero.
erus meús, ocellus tuos, ád te ferre me haec iussit tibi
30dona quae vides íllos ferre, et has quinque argenti minas.
Phron.
Pol haúd perit quod illum tántum amo.
Cyam.
Iússit oráre, ut haec gráta haberés tibi.
Ph.
Grata ácceptaque ecastór habeo. iube vása auferri intro, i Cyame.
Ast.
Écquid audítis, haec quaé iam Cyamo ímperat?
Cyam.
35Vása nolo aúferant: désiccarí iube.
A.
Ímpudens mecástor, Cyame, es.
C.
Égone?
A.
Tu.
C.
Boná fide?
tune ais me ímpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?
Phron.
Díc, amabó te, ubi est Díniarchús?
Cyam.
Domi.
Phron.
Díc ob haec dóna, quae ad mé hodie míserit,
40me íllum amare plurimum ómnium hominum merito,
méque honorem ílli habere ómnium máxumum,
átque ut huc véniat ad me óbsecrare.
Cyam.
Ílicet.
séd quisnam illic homóst, qui ipsus se cómest, tristis, oculís malis?
ánimo hercle homost suo miser,
45quísquis est.
Phron.
Dignúst mecastor. néquam est. non nosti, óbsecro,
militem, hic apud me quí erat? huius pater pueri illic est.
úsque abegi, áspuli, iússi abiret; tamen
mánsit: auscultát, observat quám rem agam.
C.
Novi hóminem nihili.
íllicinest?
Phron.
Íllic est.
Cyam.
Me íntuetúr gemens;
50traxit ex intimo ventre suspiritum.
hoc vide, dentibus frendit, icit femur;
num obsecro nam hariolust, qui ipsus se verberat?
S.
Nunc égo meos animos víolentos meamque íram ex pectore iám promam.
loquere: únde es? cuius es? cúr ausu's mi inclémenter dicére?
C.
Lubitumst.
Strat.
55Istúcine mihi respóndes?
Cyam.
Hoc. non égo te flocci fácio.
S.
Quid tú? cur ausa es álium te dicére amare hominem?
Ph.
Lúbitumst.
Strat.
Ain tándem? istuc primum éxperiar. tun tántilli doní causa,
holerum átque escarum et póscarum, moechúm malacum, cincínnatum,
umbráticulum, tympánotribam amás, hominem non nauci?
C.
Quae haéc res?
60meone ero tu, ímprobe tu, male dícere ero audés, fons viti et peiúri?
S.
Verbum únum adde istoc: iam hércle ego te hic hac óffatim confíciam.
C.
Tangé modo, iám ego te hic agnum faciam ét medium distrúncabo.
si tu ín legione béllator clues, át ego in culina clúeo.
Ph.
Si aequóm facias, advéntores meos nón incuses, quórum
65mihi dóna accepta et gráta habeo, tuaque íngrata, quae abs te áccepi.
S.
Tum pól ego et donis prívatus sum et périi.
Ph.
Plane istúc est.
Cyam.
Quíd nunc ergo hic ódiosu's, confessus omnino reus?
S.
Périi hercle hodie, nísi hunc a te abigo.
C.
Áccede huc modo, adi húc modo.
S.
Étiam, scelus virí, minitare? quém ego offatim iam iam iam cóncipilabo.
70quíd tibi huc ventio est? quíd tibi hanc áditio est?
quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?
emoriere ocius, ni manu viceris.
Cyam.
Quid, manu vicerim?
Strat.
Fac quod iussi, mane.
iam égo te hic offatím conficiam, síc occidi te óptumum est.
Cyam.
75Cáptiost: istám machaeram lóngiorem habes quam haéc est.
séd verum me sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,
adero, dum ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.
sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet?—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

