This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Phron.
Datin sóleas? atque me intro actutum ducite,
nam mihi de vento miserae condoluit caput.—
Strat.
Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent,
quibus té donavi? iamne abiisti? em sic datur.
5quo pacto excludi, quaeso, potui planius,
quam exclusus nunc sum? púlcre ludificor. sine.
quantillo mi opere nunc persuaderi potest,
ut ego his suffringam talos totis aedibus.
num quippiam tam immutat mores mulierum?
10postquam filiolum peperit, animos sustulit.
nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto
intro ire in aedis. at ego nolo, non eo.
ego faxo dicat me in diebus pauculis
crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

