previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[33]

[34] vix hoc loco mox significat vel statim. e conspectu ut adhuc de Sicilia possent videri. et ut Homerus omisit initia belli Troiani, sic hic non ab initio coepit erroris.

[35] laeti vel alacres et veloces, ut estet laetus eois Eurus equis” , itemet virgea laetus pabula” , id est festinus, cum intentione; vel re vera laeti, quamquam incongruum sit post Anchisae mortem. sed et interitus senum minus doletur, et 'magis laetos' intellegendum est, ut sit causa maior iracundiae. sic enim et in septimo Iuno irascitur, ubilaetum Aenean Siculo prospexit ab usque Pachyno” . vel 'laeti' πρόθυμοι, utomnisque iuventus laeta” . salis maris secundum Homerum. salem autem quo utimur singulari numero tantum dicimus; cum iocos significamus pluralem tantum ponimus numerum, ut Lucanusnon soliti lusere sales(2.368). aliquando autem etiam urbanitatem per singularem numerum significamus, ut Terentiusqui habet salem, quod in te est” , id est quae res in te est, masculini enim generis est, non neutri: et neutra triptota sunt, nec ab hoc accusativo nominativus esse potest 'hoc salem'.

[36] sub pectore pro in pectore. vulnus de praeterito dolorem dixit, de futuro metum, ad utrumque 'vulnus' rettulit.

[37] haec secum subaudimus locuta est, deest enim. et hoc fictum est, ut superius diximus. unde enim hoc sciret poeta? bene autem inpatientiam doloris ostendit detrahendo ei solatia, ut in quarto solam inducit Didonemen quid ago?” haec secum] quia vehementior adfectus est sine conscio, utet casum insontis mecum indignabar amicietcrudelia secum fata Lyci” . e contrarioquicum partiri curas” . mene 'ne' non vacat, significat enim ergo et est coniunctio rationalis. incepto desistere tolerabilius enim est non inchoare, quam incepta deserere, ut Terentiusverum si incipias, neque pertendas naviter” . et 'mene' sic habet emphasin, utast ego, quae divum incedo regina” . victam sic et in septimovincor ab Aenea” . se victam pronuntiat velut victam. alii iratam tradunt.

[38] nec posse Italia detraxit more suo praepositionem provinciae; non enim dixit 'de Italia', sed 'Italia'. teucrorum quia Teucer et Scamandrus Creta profecti Troiam venerunt. facta ascensione hospitio a Dardano accepti de advenis cives facti, quia Batiam, Teucri filiam, Dardanus sibi iunxit et populares suos socero cognomines fecit. avertere id est in perpetuum. regem hoc est, quianihil amisit, rex est. et mire Aeneam noluit nominare. honorantur enim minores a maioribus si suo nomine fuerint nominati, utAeole, namque tibi” . contra contumelia est si maiores a minoribus suo nomine nominantur, utIunonis gravis ira” . etpacem te poscimus omnes Turne” . et bene 'regem' invidiose; non enim dixit Troianos, sed unum hominem Troianum.

[39] quippe vetor fatis re vera, inquit, fata me prohibent. ergo Iuno ignorat vim fatorum. sed hoc non possumus dicere, quia superius lectum estsi qua fata sinant et audierat” . hoc ergo est. omnis res hominum aut ex nostra voluntate descendit, ut puta sedere surgere; aut ex fati necessitate, ut nasci mori; aut ex deorum voluntate, ut navigare vel honoribus frui. nunc de navigatione agitur; et bene invidiose, quasi etiam huius rei potestatem ei possint fata detrahere. est et alter sensus latens, ut speret se reginam contra exulum fata posse aliquid, si Minervae numen inferius valuit contra fata victorum. pallasne Minerva ἀπὸ τοῦ πάλλειν τὸ δόρυ, id est ab hastae concussione; vel quod Pallantem gigantem occiderit. sane opportune hic Aiacis naufragium ad exemplum adfert, cum de naufragio Aeneae cogitat. et cum bellum meditatur, belli exemplum adfertMars perdere gentem inmanem Lapithum valuit” . 'ne' autem coniunctio expletiva videtur. an aliter? exurere exuri dicitur de quo nihil superest, utquid memorem exustas Erycino in litore classes?” classem ad invidiam posuit, ut pro una navi classem dicat. sic Venusnavibus infandum amissis” , cum Orontes solus perisset. aut re vera unam navem significat, ut Horatiusme vel extremos Numidarum in agros classe releget” . classis enim dicta est ἀπὸ τῶν κάλων, id est a lignis, unde et calones dicuntur qui ligna militibus portant, et καλοπόδια.

[40] argivum quasi et illud contra fata. et 'Argivum' pro Argivorum; videtur autem specie accusativi singularis pro genetivo plurali usus. et bene 'Argivum' quasi quos ipsa Iuno amat, ut suprapro caris gesserat Argis” . potvit ad illud refertur quod superius dixit 'nec posse'. et invidiose potentiam Minervae exaggerat, quae uno tempore et exurere potuit et submergere.

[41] unius ob noxam in istis sermonibus unius illius ipsius naturaliter media producitur syllaba, sed cum opus est corripitur hac excusatione: nam quotiens vocalem longam vocalis sequitur, ei vires detrahit, ut estinsulae Ionio in magno et sub Ilio alto” . et ob hoc mutant accentum; in Latino enim sermone cum paenultima corripitur, antepaenultima habet accentum, ut hoc loco 'unius ob noxam' et contranavibus infandum amissis unius ob iram prodimur” . noxam pro 'noxiam'. et hoc interest inter noxam et noxiam, quod noxia culpa est, noxa autem poena. quidam noxa quae nocuit, noxia id quod nocitum accipiunt. sane latenter tangit historiam; dicitur enim Minerva in tantum ob vitiatam Cassandram in templo suo solius Aiacis poena non fuisse contenta, ut postea per oraculum de eius regno quotannis unam nobilem puellam iusserit Ilium sibi ad sacrificium mitti, et quod est amplius, de ea tribu, de qua Aiax fuerat, sicut Annaeus Placidus refert. furias amorem, ut in bucolicisseu quicumque furor” . alii sic accipiunt, quasi illum in furore deliquisse dicat, Troianos scientes. oili Oilei. et non vacat; nam et duo Aiaces fuerunt, et ambo furuerunt, sed ira armorum Telamonius, hic amore, qui Cassandram in templo Minervae capto Ilio stupravit. et est graeca figura, si dicamus 'Aeneas Anchisae' et subaudiamus filius. hac autem figura utimur circa patres et circa maritos tantum, ut VergiliusDeiphobe Glauci” , id est filia, etHectoris Andromache” , id est uxor. sane hic Aiax, Oilei filius a multis historicis Graecis tertiam manum dicitur post tergum habuisse quod ideo dicitur fictum, quia sic celeriter utebatur in proelio manibus, ut tertiam habere putaretur.

[42] ipsa bene ipsa; dulcis enim est propria manu quaesita vindicta: unde plus dolet Iuno alienis se viribus niti, ut Aeoli vel inferorum, sicut ipsaflectere si nequeo superos, Acheronta movebo” . rapidum velocem, ut estcum rapidus sol nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestasitemrapidive potentia solis” . [sed] cum Varro divinarum quinto quattuor diis fulmina adsignet, inter quos et Minervae, quaeritur, cur Minerva Iovis fulmen miserit. antiqui Iovis solius putaverunt esse fulmen, nec id unum esse, ut testantur Etrusci libri de fulguratura, in quibus duodecim genera fulminum scripta sunt, ita ut est Iovis Iunonis Minervae, sic quoque aliorum: nam de Iunonis fulmine Accius aitpraefervido fulgore ardor iniectus Iunonis dextra ingenti incidit” . quare tum non posuit Minervam misisse fulmen suum? sed multi dicunt, habere quidem Minervam ut Iovem et Iunonem fulmen, sed non tantum valere, ut vindictam suam possit implere, nisi usa esset Iovis fulmine: unde merito queritur Iuno, Minervam, cum de numero minorum sit qui fulmen habent, usam tamen Iovis fulmine. iaculata in libris Etruscorum lectum est iactus fulminum manubias dici et certa esse numina possidentia fulminum iactus, ut Iovem Vulcanum Minervam. cavendum ergo est, ne aliis hoc numinibus demus. et 'iaculata' pro iaculans, participium passivum pro activo. e nubibus secundum physicos qui dicunt conlisione nubium fulmen creari. et indignatur Iuno, quod, cum nubes suae sint, pariter eis Minerva ac Iovis fulmine usa sit, cum sibi neutrum prosit.

[43] disiecitque quidam volunt fulminum genera quattuor esse: unum quod dicitur dissiciens idemque fragosum, alterum transfigens, tertium corripiens, quartum infigens: quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. rates abusive naves; nam proprie rates sunt conexae invicem trabes. Varro ad Ciceronemratis dicta navis longa propter remos, quod hi supra aquam sublati dextra et sinistra duas rates efficere videntur. ratis enim, unde hoc translatum, ubi plures mali aut trabes iuncti aqua ducuntur. hinc naviculae cum remis ratariae dicuntur” .

[44] illum auctorem scilicet criminis. expirantem flammas non animam dicit 'flammas', sed cum anima fulminis flammas vomentem. et ut superius pleno nomini adiecit 'opum', id estdives opum” , sic hic verbo; cum enim plenum sit 'expirantem', addidit 'flammas', ut alio loco 'animas', utconfixi expirant animas” . alii 'expirantem' anhelantem accipiunt. Probus et 'tempore' legit, ut ipseliquefacto tempora plumbo” . sed qui legunt 'pectore' de Accio translatum adfirmant, qui ait in Clytemestra de Aiacein pectore fulmen inchoatum flammam ostentabat Iovis” . qui 'tempore' legunt de topica historia tractum dicunt; nam Ardeae in templo Castoris et Pollucis in laeva intrantibus post forem Capaneos pictus est fulmen per utraque tempora traiectus. et singulare nomen pro plurali. totius autem Italiae curiosissimum fuisse Vergilium multifariam apparet.

[45] turbine volubilitate ventorum. scopulo saxo eminenti. 'scopulus' autem aut a speculando dictus est, aut a tegimento navium, ἀπὸ τοῦ σκεπάζειν. contigerunt autem ista circa Caphereum montem Euboeae. infixit Cornutus ait 'inflixit' verius, quod sit vehementius.

[46] ast ego nunc conparat singula. et ne leve esset quod dixerat 'ego', addidit 'deorum regina'; sic Sallustiusvos autem, hoc est populus Romanus” . divum autem pro divorum, sicut 'Argivum'. incedo incedere proprie est nobilium personarum, hoc est cum aliqua dignitate ambulare, utregina ad templum forma pulcherrima Dido incessit et aut iaculo incedit melior” , Sallustiussed incedunt per ora vestra magnifici” .

[47] et soror et conivnx physici Iovem aetherem, id est ignem volunt intellegi, Iunonem vero aerem, et quoniam tenuitate haec elementa paria sunt, dixerunt esse germana. sed quoniam Iuno, hoc est aer, subiectus est igni, id est Iovi, iure superposito elemento mariti traditum nomen est. Iovem autem a iuvando dixerunt; nulla enim res sic fovet omnia, quemadmodum calor. tot annos licenter in istis elocutionibus et accusativo et ablativo utimur. dicimus enim et 'tota nocte legi' et 'totam noctem legi'. honestior tamen elocutio est per accusativum. sane 'tot annos' continuationem significat, 'tot annis' autem intervallum.

[48] et quisquam non Troianorum, sed omnium generaliter. ivnonis autem pro 'meum', nomen pro pronomine.

[49] praeterea postea, utpraeterea vidit, nec portitor Orci amplius obiectam passus transire paludem” . supplex breviter utrumque dixit; aut enim suscipiuntur vota precibus, aut honore redduntur. et ostendere vult, non solum non sibi supplicandum, sed nec simplici veneratione dignam futuram.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: