previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[60]

[62] casus da pater iliacos reddantur nobis errores pristini, dummodo praesentia bella vitemus. iterumque revolvere casus si ad Troiam vis referre, sic dic: da nobis Troiam per naufragia et pericula, id est patiamur denuo quae pertulimus, dumtaxat nobis Troia reddatur. si vero ad Italiam vis referre, sic intellege: redde nobis Italiam, et libenter repetimus ea quae in Troia pertulimus.

[63] alta silentia Iuno ubique silens inducitur, unde ei oratio nisi ex nimia necessitate non datur: hinc est 'acta furore gravi': StatiusIunonem tacitam furibunda silentia torquent” . et notandum quia singillatim dicta Veneris hac oratione solvuntur. silentia cogis rumpere silentium rumpere est non tacere: unde apparet usurpative dictum esseconposito rumpit vocem” , id est loquitur: nam vocem rumpere silere est, silentium rumpere loqui.

[64] obductum dolorem celatum et diuturna iam cicatrice coopertum: nam obduci dicuntur vulnera, quae cicatrice clauduntur.

[65] Aenean hominum quisquam divumque s. ad illudquae superi manesque dabant” . et celans quae facta sunt ea quae non sunt facta, commemorat: nam non Aeneas, sed Turnus Iunonis instinctu bella commovit. utitur autem replicatione rerum obiectarum; post enim sequitur resolutio. sequi autem 'petere', utsidera voce sequentem” .

[67] esto modo adverbium est concedentis: nam Graecum est: illo autem loco verbum estesto nunc Sol testis” . fatis auctoribus num hic 'responsis'? quia hoc sequitur * * *

[68] cassandrae impulsus furiis bene 'furiis' plurali numero, quod de vaticinantibus non dicitur, ut videantur merito esse decepti qui Cassandrae insanienti crediderunt: quod falso dicitur a Iunone, sicut ex verbis probamus Anchisae, qui aitaut quem tum vates Cassandra moveret?” num linquere castra illa ait 'abest', haec ait 'reliquit', ut ipsi adsignet culpam. et est status finitivus non tam dicendo 'abesse', quam 'reliquisse'.

[69] vitam committere ventis non quia enavigavit, hoc dixit; sed 'ventis', id est incertis et inanibus rebus.

[70] num puero summam belli quod Venus ad miserationem, haec ad indignationem posuit. exaggeratio est ab aetate.

[71] Tyrrhenamque fidem 'fidem' auxilium petens; an 'fidem' sacramentum, quod adhibetur ad belli societatem? 'agitare' autem ad gentes pertinere melius est. ergo 'Tyrrhenam fidem' extrinsecus accipiendum 'invocare' aut 'petere'. Tyrrhenamque fidem inire societatem cum inimicis gentibus Turno: aut certe disrumpere foedera, quae Turnus cum Tyrrhenis inierat. sciendum sane Turnum auxiliorum causa ad Mezentium confugisse. gentes quietas nam licet vellent in bella prorumpere, tamen erant quietae propter illud oraculumexternos optate duces” .

[72] quis deus in fravdem interrogatio. 'in fraudem' autem in periculum: ita enim in iure lectum estfraudi erit illa res” , id est periculo. dura potentia nostra ad illud respicitsi nulla est regio Teucris quam det tua coniunx dura” .

[73] ubi hic ivno melius quam si dixisset 'ego', utdegeneremque Neoptolemum narrare memento” . nubibus iris propter illudaut actam nubibus Irim” .

[74] indignum est italos Troiam circumdare flammis rhetoricum est: nam quotiens aliqua non possumus solvere, paria opponimus. quod nunc Iuno facit: nam negare non potest nec solvere quia obsidentur Troiani: unde dicit, hoc indignum est, Troianos obsideri, aliena eos matrimonia praeripere dignum est. sic in bucolicisdic, quibus in terris et eris mihi magnus Apollo, tris pateat caeli spatium non amplius ulnas” : quod quia non potuit solvere, et ipse obiecitdic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores” .

[75] nascentem ὑπόκρισις.

[76] pilumnus avus comparat genus Turni cum Aeneae, dicens etiam avum eius deum esse. Varro Pilumnum et Pitumnum infantium deos esse ait eisque pro puerpera lectum in atrio sterni, dum exploretur an vitalis sit qui natus est: Piso Pilumnum dictum, quia pellat mala infantiae. sed Pilumnus idem Stercutius, ut quidam dicunt, qui propter pilum inventum, quo fruges confici solent, ita appellatus est. si ergo proavus Latini est, non Turni avus: nam Stercutii Picus, Pici Faunus, Fauni Latinus est filius. sed in his nominibus abutitur poeta. diva venilia mater hoc ad Veneris obtrectationem dicit 'cui diva Venilia mater': nam Venilia nympha est. Pilumnum autem avum Turni ideo dicit, ut a vicino nobilis genere esse videatur, sicut est Aeneas: nam paulo post dictura est ipsa IunoPilumnusque illi quartus pater” . sane hanc Veniliam quidam Salaciam accipiunt, Neptuni uxorem: Salaciam a salo, Veniliam quod veniam detnegentibus.

[77] atra face saevo bello. et est belli definitio: non enim facibus Troiani pugnaverant, sed ferro, id est bello.

[78] avertere praedas invidiose: ceterum nihil rapuerant.

[79] legere furari: unde et sacrilegi dicuntur, quia sacra legunt, hoc est furantur: alibivel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper” . gremiis abducere pactas id est sponsas: nam ante usum tabularum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se consentire in iura matrimonii, et fideiussores dabant: unde admissum est ut sponsum dicamus virum a spondendo, et sponsam promissam. ceterum proprie sponderi puellae est: ergo sponsus non quia promittitur, sed quia spondet et sponsores dat. sane exaggeratio est nimia in eo quod ait 'gremiis abducere', tamquam iam uxores.

[80] praefigere puppibus arma propter illudscuta virum fluvio pictasque innare carinas” , scilicet quando ad petenda navigavit auxilia. pacem autem orare proptercentum oratores augusta ad moenia regis ire iubet” .

[82] proque viro nebulam ad obprobrium pro viro dixit, non pro filio, rem inanem obpositam. dicit autem quando eum Venus a Diomede liberavit, vel Neptunus ab Achille: quod Veneri inputatur, quia in eius gratiam factum est. ventos inanes vacuos. et est nebulae definitio.

[83] et potes in totidem classem convertere nymphas licet hoc mater deum fecerit, tamen hoc Veneri inputatur, quia eius gratia factum est, ut illo locoquas illi Philomela dapes” , cum Procne fecerit, sed propter Philomelam: aut certe quia Venerem dicunt esse matrem deum.

[84] nos aliquid rutvlos contra ivvisse nefandum est verecunda confessio est: non enim negat se iuvisse, sed adtenuat dicendo 'aliquid'.

[85] Aeneas ignarus abest ea quae solvere non possumus, inridemus, ut hoc loco. sic in bucolicis praemisitdivini opus Alcimedontis” , postea per inrisionem aitet nobis idem Alcimedon duo pocula fecit” .

[87] gravidam bellis urbem alibipopulosque feroces contundet” . 'urbem' autem provinciam dicit, quo modoItaliam quaero patriam” .

[88] nosne tibi fluxas status relativus, per quem ostendit Venerem magis Troianis causam fuisse periculorum. fluxas molles, quae possent etiam sine inimicis perire. 'res' ergo 'fluxas' fluxam rempublicam dicit: vel 'fluxas' labefactatas.

[89] qui troas achivis atqui de Venere loquitur: sed quia dei ἀρσενοθήλεις sunt, ut diximus supra, ideo sic dixit: nam in subauditione ponuntur ea quae non possumus dicere aperte.

[90] consurgere in arma pro 'consurgendi': infinitus modus verbi pro participato.

[91] foedera solvere furto legitur in historiis quod Troiani cum Graecis foedus habuerunt. tunc etiam Paris est susceptus hospitio et sic commisit adulterium. ergo 'foedera solvere furto' amicitias adulterio dissipare: nam furtum est adulterium, unde estet dulcia furta” . et eversi Ilii haec est vera causa: nam foedera quae inter Graecos et Troianos fuerunt, ita soluta sunt. Hercules cum expugnato Ilio filiam Laomedontis Hesionam, Priami sororem, Telamoni dedisset, profecti sunt legati cum Priamo et eam minime repetere potuerunt, illis dicentibus se eam habere iure bellorum. unde commotus Priamus misit Paridem cum exercitu, ut aliquid tale abduceret, aut uxorem regis, aut filiam. qui expugnata Sparta Helenam rapuit. hinc ergo Vergilius utrumque tangit, et istam historiam quam modo diximus, et propter iudicium Paridis: quamvis fabula sit illa res et a poetis composita. foedera solvere furto] an quod Paridem victum a Menelao subripuit morti? an quod Pandarus dissipavit, ut sit 'per furtum'?

[92] dardanius non praeter iniuriam Aeneae hoc posuit, quia Dardanus dicitur: nam perite dubium nomen elegit, quod contumeliam communicaret Aeneae. spartam expugnavit hoc de historia est, ut diximus: nam cum sollicitata Helena Parin sequi noluisset, egressus ille civitatem obsedit. qua eversa Helenam rapuit: unde et recipi meruit a marito.

[93] tela dedi aut amori Alexandri, aut bello. cupidine eo scilicet, quo in amorem Paridis Helena conpulsa est.

[94] decvit metvisse optima est elocutio, nam utrumque praeteriti est temporis. si enim dixeris 'decet metuisse', incongruum est, quia 'decet' praesentis est, 'metuisse' praeteriti. sera pro 'sero', “ut nec sera comantem narcissum” .

[95] inrita vana, substantiam non habentia. iactas ventilas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: