previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[120]

[122] tum senior cui ab aetate praestabatur auctoritas. odiis et crimine drances infensus ivveni turno aut qui eum odio semper et criminationibus persequebatur: aut propter suum crimen, id est inertiam, quam semper virtuti constat esse contrariam: aut Turni crimine, qui tot viris causa mortis exstiterat.

[124] orsa refert coepta verba. o fama ingens ingentior armis frustra ait Donatus, hoc nomen de his esse quae non recipiunt comparationem: nam quia augmentum recipit, et comparatur. alia illa sunt nomina, in quibus est dubitatio utrum comparentur, ut est 'perfectus': quod si velis comparare, incipit 'perfectus' non esse 'perfectus'.

[125] caelo te lavdibus aequem pro his qui in caelo sunt, id est diis, utcaeruleus Thybris caelo gratissimus amnis” . et est oratorium, non invenire paria verba virtutibus. 'caelo' autem dativus, 'laudibus' ablativus.

[126] ivstitiaene prius mirer belline laborum figura Graeca 'miror illius rei' et 'regno illius rei', ut Τενέδοιό τε ἶφι ἀνάσσεις: inde Horatius aitet qua pauper aquae Daunus agrestium regnavit populorumpro 'agrestibus populis'. ita et hic 'iustitiae' 'laborum' genetivum pro ablativo posuit. si autem 'iustitiae' legeris, subaudiendum 'iustitiae laudibus'; si 'iustitia', subaudiendum 'praeditum'.

[128] si qua viam dederit fortuna 'viam' rationem. et bene cum exceptione pollicetur dicens, si voluntatem nostram fortuna comitetur.

[129] foedera turnus vel coniugii vel amicitiarum. et potest videri deesse 'alia'.

[130] fatales moles quia audieratnec veni, nisi fata locum sedemque dedissent” .

[131] saxa Troiana ambitiose ait, quasi Troianis fataliter debita. vel 'Troiana' in usum Troianorum.

[133] pepigere dies pacti sunt: nam ab eo quod est 'paciscor' et 'pepigi' et 'pactus sum' facit, sicut ab eo quod est 'parco' et 'parsi' et 'peperci' facit. pace sequestra media; namque sequester est aut medius inter duos altercantes, aut apud quem aliquid ad tempus seponitur: dictum autem a sequendo, quod eius qui electus sit, utraque pars fidem sequitur. 'pacem' ergo 'sequestram' indutias dicit, id est pacem temporalem et mediam inter bellum praeteritum et futurum.

[134] mixtique inpune Latini apud maiores enim magna erat cura fidei, adeo ut indutiis factis conloqui soliti essent duces populi Romani cum hostium ducibus, summaque severitate vindicaretur, si iniuriam se passos quererentur: denique obsessa urbe a Tarquiniis inter Porsennam et Romanos factis indutiis, cum ludi circenses in urbe celebrarentur, ingressi hostium duces curuli certamine contenderent et victores coronarentur. 'inpune' autem hoc loco sine periculo.

[135] ferro bipenni ad epitheton transtulit nomen proprium: nam bipennis per se plenum est et securim significat, utcrebrisque bipennibus instant” .

[137] robora modo genus ligni: nam est inter specialia nominatum.

[138] plavstris gementibus sub pondere sonantibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: