previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[160]

[161] interea reges longum hyperbaton, id est pendens sensus qui postea redditur: nam ordo est 'interea reges procedunt castris', cetera enim per parenthesin dicta sunt: nec est eclipsis, [id est conceptio], cum sermo in omnibus congruat. ingenti mole pompa, ambitu: nam modo hoc significat.

[162] circum absolute 'ex omni parte', ut si dicas 'tempora radiis cingitur'.

[164] solis avi specimen ut etiam in septimo diximus, Latinus secundum Hesiodum in ἀσπιδοποιίᾳ Ulixis et Circae filius fuit, quam multi etiam Maricam dicunt: secundum quem nunc dicit 'Solis avi specimen', nam Circe Solis est filia. sane sciendum Vergilium in varietate historiae sua etiam dicta variare. sed de Ulixe, ut etiam supra diximus, temporum nos ratio credere non sinit. bigis it turnus quotiens utimur nominibus tantum pluralis numeri et unum volumus significare, ita dicimus 'unas bigas, unas quadrigas, unas scalas': Sallustiushi postquam in una moenia convenere” .

[165] bina pro duobus.

[166] Romanae stirpis origo hoc ad laudem Augusti respicit.

[167] sidereo flagrans clipeo Latino tantum imaginem Solis dedit, Aenean autem cum sidereo clipeo ipsi quodammodo conparat Soli.

[168] magnae spes altera Romae ideo, quia Aeneas una. male autem quidam 'magna' legunt. sane Ascanii habitum omisit, quia puer est.

[169] puraque in veste sacerdos inpolluta et pura dicitur vestis, qua festis diebus uti consueverant sacra celebraturi: ut neque funesta sit, neque fulgurata, neque maculam habeat ex homine mortuo. est autem linea et purpurea. purpura maris vicem ad piandum praebet, linum vero fluminis, quia, cum vere primo in oriente flumen inundasset, sponte sua linum natum Plinius Secundus dicit. ideo magistratus et sacrificaturi togam praetextam habent et manus ablutas detergere lineis mantelibus curant. quod ipse de Aristaeo aitOceano libemusetmanibus liquidos dant ordine fontes germanae tonsisque ferunt mantelia villis” , ecce mentionem de lino: rursum de purpurapurpureo velare comas adopertus amictu” , itemvelati lino” . ergo 'pura' lintea vel purpurea bene potest intellegi.

[170] saetigeri fetum svis more Romano, utet caesa iungebant foedera porca” : nam Homerus aliud genus sacrificii commemoravit. non nulli autem porcum, non porcam in foederibus adserunt solere mactari, sed poetam periphrasi usum propter nominis humilitatem; 'intonsam' vero 'bidentem' dixisse, quam pontifices altilaneam vocant. sane non praeter rationem est quod ait 'fetum suis', item 'intonsamque bidentem', id est brevem adhuc: nam in rebus, quas volebant finiri celerius, senilibus et iam decrescentibus animalibus sacrificabant, in rebus vero, quas augeri et confirmari volebant, de minoribus et adhuc crescentibus inmolabant. sane ovem Graeco more foederi adhibuit.

[171] adtulit admovitque pecus primo adtulit, inde admovit pecus, id est hostias.

[172] illi ad surgentem non utique nunc solem surgentem dixit: iamdudum enim dies erat: sed disciplinam caerimoniarum secutus est, ut orientem spectare diceret eum qui esset precaturus.

[173] dant fruges manibus salsas far et sal: quibus rebus et cultri aspergebantur et victimae. erant autem istae probationes, utrum aptum esset animal sacrificio. obliquum etiam cultrum a fronte usque ad caudam ante inmolationem ducere consueverant: nam hoc est quod dicit 'et tempora ferro summa notant pecudum'.

[174] paterisque altaria libant Probus 'altaria' id est 'in altaria' dicit, et 'pateris' pro 'ex pateris'. aut vinum 'altaria' intellegamus: ea enim quae in altaria funduntur 'altaria' dici voluit. alii 'altaria' species ararum tradunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: