previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[790]

[792] fulva de nube de aere, de elemento suo.

[793] quae iam finis erit conivnx 'iam' denique. verba ista quasi iam taediantis sunt ad longam Iunonis iracundiam, unde et paulo postdesine iam tandem precibusque inflectere nostris” .

[794] indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris subaudis 'fore'. et indigetes dii duplici ratione dicuntur: vel secundum Lucretium, quod nullius rei egeant, qui aitipse suis pollens opibus nihil indiga curae” : vel quod nos deorum indigeamus, unde quidam omnes deos indigetes appellari volunt. alii patrios deos indigetes dici debere tradunt, alii ab invocatione indigetes dictos volunt, quod 'indigeto' est precor et invoco: vel certe indigetes sunt dii ex hominibus facti, et dicti indigetes quasi in diis agentes. sane de Aenea fabula talis est: cum Turno occiso et accepta Lavinia, condita civitate in Numicum fluvium, ut alii volunt, sacrificans, ut alii, Mezentium, ut alii, Messapum fugiens, cecidisset, nec eius esset cadaver inventum, Ascanius, filius eius, victo Mezentio cum ceteris Troianis credens et iactitans inter numina receptum, sive patrem volens consecrare, templum ei constituit, quod indigetis appellari iussit.

[797] mortalin decvit violari vulnere divum 'mortali vulnere' dixit, non 'letali', sed, aut quo mortales laborant, aut a mortali inlato. aut 'mortali vulnere', id est mortem facienti: ergo non quasi Iuturna mortalis sit. 'divum' autem subaudis 'futurum'.

[798] quid enim sine te ivturna valeret parenthesis: poterat enim excusare se Iuno, nihil fecisse commemorans, unde eam auctorem fuisse Iuppiter dicit propter illudauctor ego audendi” .

[800] desine iam tandem singula pronuntianda sunt. dicendo autem 'tandem' odium perseverantis ostendit.

[801] nec te tantus edat tacitam dolor scilicet sidereis odiis urgere Troianos. sane 'edo edis edit' integrum verbum est, ut lego, legis, legit: nam 'edo es est' esse anomalum constat.

[803] ventum ad supremum est per infinitum modum verbi dictum.

[804] Troianos potvisti id est iam non potes: ideo enim praeterito usus est tempore. et bene 'potuisti', quia ipsa dixeratatque ipsos potuit submergere pontoet iterumMars perdere gentem inmanem Lapithum valuit” .

[805] deformare domum deformem reddere per luctum.

[807] submisso vultu habitum futurae orationis ostendit.

[808] quia nota mihi tua magne voluntas ivppiter hoc ideo Iuno, quia Iuppiter necessitatem obiecerat fati, dicens 'ventum ad supremum est'. sed Iuno, sciens fatum esse quicquid Iuppiter dixerit, dicit se cedere eius voluntati: nam id agit, ut conciliet sibi eius favorem ad petitionem futuram.

[810] aeria sede nubem dixit, quia supra dixeratfulva pugnas de nube tuentem” : nam et hoc accusaverat Iuppiter. ergo argumento verisimili utitur, quasi dicat, non facerem solum ut spectatrix essem, sed ipsam rem gererem.

[811] digna indigna pati id est omnia. et proverbialiter dictum est.

[813] succurrere fratri bene 'fratri', ne, si diceret 'Turno', careret adfectu.

[814] pro vita ac si diceret: pro re nobis data, id est superis. et bene figuravit 'audere probavi'.

[815] non ut tela tamen non ut contenderet arcum hoc loco quasi Iuturnam sagittam iecisse significat; sed, ut supra diximus, possumus accipere, quod alter in eius gratiam in Aenean tela contorsit. ipsi adscribendum ergo 'contenderet arcum'. alii 'ostenderet', id est adiuvaret tendentem in Aenean telum: non enim certus auctor vulneris fuerat.

[816] adivro stygii caput inplacabile fontis pro 'iuro', nam prothesis est. quidam tamen volunt 'iuro' tunc dici debere, cum confirmamus aliquid aut promittimus, ut 'iuro me facturum', 'adiuro' vero, cum negamus, ut 'adiuro me non posse', 'adiuro me non fecisse': Terentiusadiurat, se non posse apud vos, Pamphilo absente, perdurare” . potest tamen et 'ad' valde significare, ut sit 'adiuro' valde iuro. 'inplacabile' autem periurantibus inplacabile. et bene respondit ad illud quod Iuppiter iuraverat in decimo , ne quis deorum Troianis vel Rutulis ferret auxilium.

[817] una superstitio id est 'sola' vel 'summa', utunam posthabita coluisse” . 'superstitio' autem religio, metus, eo quod superstet capiti omnis religio. reddita hoc est data: nam prothesis est.

[818] exosa relinquo 'exosus' et 'perosus' de eo tantum qui odit, dicitur.

[819] nulla fati quod lege tenetur bene 'fati': nam victoriae lex est, ut victi cedant in habitum nomenque victorum.

[820] pro maiestate tuorum respexit ad Saturnum, qui in Italia aliquando regnaverat: inde ait 'tuorum'. nam et Latinus inde originem ducit, utFauno Picus pater, isque parentem te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor” .

[821] esto component consentit, sed invita.

[827] sit Romana potens itala virtute propago hoc videtur dicere: si fataliter inminet ut a Troianis origo Romana descendat, Troiani Italorum nomen accipiant, ut Romani de Italis, non de Troianis videantur esse progeniti.

[830] es germana iovis saturnique altera proles locus de obscuris, de quo quidam hoc sentiunt: petis paene inlicita, sed concedenda sunt, quoniam soror Iovis es, id est Saturni filia. quod si voluerimus admittere, erit sequens versus incongruus, ut 'irarum tantos volvis sub pectore fluctus'. unde melius est ut ita intellegamus: soror Iovis es, id est Saturni filia: unde non mirum est tantam te iracundiam retinere sub pectore. nam scimus unumquemque pro generis qualitate in iram moveri: nobiles enim etsi ad praesens videntur ignoscere, tamen in posterum iram reservant. quod nunc Iunoni videtur obicere: nam cum se concedere diceret, petiit tamen quod graviter posset obesse Troianis. sic Homerus inducit Calchantem dicentem de Agamemnone: regum irae ita se habent, ut, etiam si ad praesens indulgere videantur, stimulos iracundiae ad futurum reservent.

[833] do quod vis bene praesenti usus est tempore: nam promissio numinis pro facto est.

[836] subsident remanebunt, latebunt, in Latinorum scilicet multitudine, utgaleaque ima subsedit Acestes” . ritusque sacrorum adiciam verum est: nam sacra matris deum Romani Phrygio more coluerunt. * * * q et patritae leges appellatum est dixit q morem sacrorum ritusque continebant quod licet in VII. dixerit plenius tamen declarat * * * ri. q. t. nihil est enim sermo patrius Ausoniusque nisi avitus, quippe cum Ausonii antiqui Italiae populi fuisse referantur: nam patri * * * quod ait 'morem ritusque. s. adiciam' ipso titulo legis Papiriae usus est, quam sciebat de ritu sacrorum publicatam. et quod iunxit 'faciamque omnis' * * * sic enim dictae sunt leges avitae et patritae et utramque legem sacrorum complexus est. nam ritus est comprobata in administrandis sacri * * * q. civitas ex alieno ascivit sibi; cum receptum est, mos appellatur. alii ita definiunt, ritum esse, quo sacrificium uti fiat * * * tis aut institutus religiosus aut cerimoniis consecratus, isque privatus aut publicus est, publicus ut curiarum, compitorum * * *

[841] mentem laetata retorsit iste quidem hoc dicit; sed constat bello Punico secundo exoratam Iunonem, tertio vero bello a Scipione sacris quibusdam etiam Romam esse translatam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: