previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[233]

[234] muros superpositos Scaeae portae; nam sequitur 'quater ipso in limine portae'. moenia pandimus urbis non est iteratio: nam dicit, patefacta porta vel diruta interiora civitatis esse nudata. [ergo] moenia cetera urbis tecta vel aedes accipiendum. accingunt pro accinguntur. Terentius Phormioneaccingere” . accingunt operi praeparant se ad opus.

[237] intendunt ligant, utintenditque locum sertis” . scandit transcendit propria magnitudine. vel propter aggerem, quem ruina fecerat muri. fatalis mortifera. muros ruinas murorum dirutorum.

[238] feta nunc plena, ut in bucolicistemptabunt pabula fetas” , alias enixa iam, utfecerat et viridi fetam” . pueri circum innuptaeque puellae more Romano, patrimi et matrimi.

[239] sacra canunt hymnos dicunt. gavdent quidam hic 'gaudent' pro optant intellegunt, utveniat quo te quoque gaudet” .

[240] minans vel eminens, utminaeque murorum ingentes” ; vel minitans.

[241] o patria versus Ennianus. sane exclamatio eo pertinet, quod tanta fuerat vis consecrationis in porta Troiana, ut etiam post profanationem ab ingressu hostes vetaret. nam novimus integro sepulcro Laomedontis, quod super portam Scaeam fuerat, tuta fuisse fata Troiana. divum domus vel quod eius muros Apollo et Neptunus fabricaverunt, ubi etiam Minerva per Palladium culta est: vel propter Ganymedem, Dardanum, Tithonum. inclita bello quia superavit Mysiam totam.

[242] quater saepius. in limine portae hic portam pro ipso aditu posuit; nam quod ait 'limine' manifestum est portae. nam pars superior diruta est, necessario remanente limine, quod in ima parte, id est in solo positum erat.

[243] atque utero sonitum quater arma dedere ostendere vult, non in totum a diis desertos esse Troianos: quippe quos sono equi dicit esse commonitos: ne Dido ab his animum averteret, quos videbat a suis numinibus derelictos; sed hoc dicit: monuerunt nos dii, sed nos non intelleximus. et bene addidit 'sonitum arma dedere', ne ei obiceretur, non potuisse fieri, ut plena armis machina sonum non redderet.

[244] instamus tamen subaudiendum, quamquam sonitum dederunt, tamen instamus. inmemores inprovidi: aut non memores oraculorum. quidam 'inmemores' dementes accipiunt, quoniam memoria in mente consistit. sane si peritiam Vergilii diligenter intendas, secundum disciplinam carminis Romani, quo ex urbibus hostium deos ante evocare solebant, hoc dixit; erant enim inter cetera carminis verba haeceique populo civitatique metum, formidinem, oblivionem iniciatis” ; unde bene intulit 'inmemores caecique furore', tamquam quos dei perdiderant.

[245] monstrum infelix Troianis scilicet: quod post rem probatam dixit. sistimus constituimus, conlocamus.

[246] tunc etiam sicut antehac saepius: nam Helena veniente praedixerat. fatis aperit cassandra futuris ne putarentur stulti, qui vati non credidissent, cito subiecit 'dei iussu non umquam credita Teucris'. sane quidam hic 'fatis' pro calamitatibus accipiunt.

[247] dei ivssu praecepto Apollinis, qui spe promissi coitus concessa divinatione frustratus sustulit fidem vera dicenti. dei ivssu] praecepto Apollinis: qui cum amasset Cassandram, petit ab ea eius concubitus copiam. illa hac conditione promisit, si sibi ab eo futurorum scientia praestaretur: quam cum Apollo tribuisset, ab illa promissus coitus denegatus est. sed Apollo, dissimulata paulisper ira, petit ab ea, ut sibi osculum saltem praestaret: quod cum illa fecisset, Apollo os eius inspuit, et quia eripere deo semel tributum munus non conveniebat, effecit, ut illa quidem vera vaticinaretur, sed fides non haberetur. non umquam non aliquando, id est numquam: nam si 'non numquam' esset, duae negativae facerent unam confirmativam: licet Terentius Graeco more dixeritagrum in his regionibus meliorem neque pretii maioris nemo habet” . credita dubium a quo verbo veniat, et an femininum sit singulare participium, an neutrum plurale.

[249] festa fronde quae festos indicat dies, vel quae festis diebus adhibetur, ut laurus, oliva et similia. velamus coronamus, utvictori velatum auro vittisque iuvencum” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: