previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[589]

[590] in luce in nimbo, qui cum numinibus semper est.

[591] confessa deam divino habitu; quia in primo venatricis habitu se obtulerat. qualisque et quanta qualitas et quantitas hoc loco ad pulchritudinem pertinet.

[592] dextraque prehensum ea corporis parte qua Helenae ictum minabatur, quae in templo Vestae stabat ornata. ut enim in primo diximus, aliquos hinc versus constat esse sublatos, nec inmerito. nam et turpe est viro forti contra feminam irasci, et contrarium est Helenam in domo Priami fuisse illi rei, quae in sexto dicitur, quia in domo est inventa Deiphobi, postquam ex summa arce vocaverat Graecos. hinc autem versus esse sublatos, Veneris verba declarant dicentis 'non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae'.

[593] roseo pulchro. perpetuum epitheton Veneris. quidam reprehendunt, non convenisse in ruina et exitio civitatis Venerem roseo ore loqui cum filio, ignorantes hoc epitheton Veneri esse perpetuum. insuper super, quod continuerat eum.

[594] indomitas magnas nunc. et 'quis' non nulli admirantis volunt esse, non interrogantis.

[595] quid furis aut quia furor est virum fortem ruere in mulieris interitum: aut 'quid furis', cum extinctos socios videas, velle pugnare. et bono verbo usus est, virum fortem a proelio revocans. nostri cura et hoc loco, ut solet, unam se de Aeneae familia facit: utunius ob iram prodimur” . 'nostri' autem et 'vestri' genetivus pluralis est antiquus et ex Graeco veniens, sicut singularis est 'mis' et 'tis'. non est autem possessivum, sed ab eo quod est 'nos', et hoc est unde dicimus 'nostri causa facit', hoc est 'nostrum'.

[597] superet supervivat, supersit.

[598] ascanivsque puer filius, uttuque puerque tuus” . Horatiuspuerosque Ledae” . et est Graecum, nam παῖδας dicunt. interdum tamen etiam ad aetatem refertur.

[599] circum errant mire, quasi quaerentes: tamquam prope sint, et adhuc sua operasua non avertant.

[600] havserit ensis aut percusserit, utlatus haurit apertum;” aut voraverit.

[601] tyndaridis atqui Iovis est, non Tyndarei filia; sed sic dicimus 'Tyndaridis' de Helena, ut de Hercule Amphitryoniades. nam de Iove et Leda nati sunt Pollux et Helena, de Tyndareo et Leda Castor, qui solus mortalis fuit: unde Vergiliussi fratrem Pollux alterna morte redemit” , qui inmortalitatem suam cum fratre partitus est. Helenam vero inmortalem fuisse indicat tempus. nam constat fratres eius cum Argonautis fuisse: Argonautarum filii cum Thebanis bello dimicaverunt. item illorum filii contra Troiam bella gesserunt. ergo si inmortalis Helena non fuisset, tot sine dubio saeculis durare non posset. hanc autem legimus prius a Theseo raptam et in Aegypto commendatam Proteo. licet alia fabula a Paride raptam et, cum ad Aegyptum cum ea isset, a Proteo, cognito raptu, subtractam Paridi dicat. facies invisa pulchritudo Helenae odiosa, id est Helena. et est Graecum, ut 'vis Herculea', hoc est Hercules. ostendit autem naturae culpam non esse hominibus adscribendam. sane quidam 'invisa' figurata dictum putant; adserunt enim ad Troiam Helenam non venisse, id est non visam a Troianis, quia cum eam Paris rapuit, ad Aegyptum profectus dicitur, mutato itineris cursu, ne a Graecis forte insequentibus comprehenderetur. ibi a Proteo receptus hospitio. sed cum Helena Proteo suam narrasset iniuriam, ab eo retenta est. tum sine ea Paris venit ad Troiam. Graeci autem putantes quod occultaretur a Troianis et nollent sibi eam reddere, deleverunt Troiam frustra, cum Troiani vere dicerent se Helenam non vidisse. alii dicunt a Proteo quidem Helenam Paridi sublatam et quibusdam disciplinis phantasma in similitudinem Helenae Paridi datum, quam imaginem ille ad Troiam dicitur pertulisse: quod etiam Homerum volunt tetigisse subtiliter, ubi Aeneas a Neptuno opposita nube liberatur. ἀμφὶ δ᾽ ἄρ᾽ εἰδώλῳ Τρῶες καὶ διοῖ Ἀχαιοί. lacaenae a provincia Laconica. et notandum, derivationem minorem esse a principalitate, quod rarum est.

[602] culpatusve paris criminosus, reus. divum inclementia latenter hic Venus suam purgat invidiam dicendo, Troiam deorum conspiratione subverti; poterat enim ei obici, quod nisi ipsa rapiendi Helenam Paridi auctor fuisset, Troia non fuisset eversa.

[604] aspice de Homero tractum, qui inducit Minervam praestantem ista Diomedi. et bene subdistinguit, quia non solum dicitur, sed etiam manu significatur. namque omnem ordo est: omnem tibi nubem eripiam, quae umida circum caligat et mortales hebetat visus tuenti. dicitur enim nebula orta de terris obesse nostris obtutibus: unde aquila, quia supra nebulam est, plus videt. est etiam theologica ratio, quia ignorantes usum Venerium videre dicuntur et numina: unde nunc merito post Veneris abscessum numina vidisse dicitur Aeneas. obducta superducta. tuenti modo 'videnti', alias 'defendenti'.

[606] nequa parentis ivssa time pro 'ne'. et 'ne' particula imperativo iungitur modo: sed interdum praesenti tempori, interdum futuro, prout aliquid volumus aut ad praesens, aut ad futurum fieri. tu nequa p. i. t.] potest sane hoc praeceptum et ad generalitatem et ad specialitatem referri. ivssa time veretur enim ne imperanti sibi fugam non obtemperet.

[608] saxis saxa dicendo 'saxis saxa' renovavit narrandi magni- tudinem.

[609] undantem aut 'abundantem', aut quia in modum undarum attollitur, utqua plurimus undam fumus agit” .

[610] neptunus muros hoc quidem habet fabula, quod Neptunus cum Apolline Troiae fabricati sunt muros. sed constat Laomedontem supradictis diis certam vovisse pecuniam ad sacra facienda: quam inminentibus Mysiis transtulit ad murorum fabricam. unde dii et fecisse muros, et offensi esse dicuntur. simul notandum quod deos facit opera sua evertere: ut portas Iunonem, quarum dea est; nam portam luminis nascentibus praebet, utIuno lucina fer opem” : arces Minervam; legimus enimPallas quas condidit arces” : Neptunum muros; ipsi enim fundamenta sunt consecrata, cuius et moventur arbitrio: unde ἐνοσίχθων dicitur, hoc est terram movens aquae concussione, sicut terrae motus continent opiniones. neptvnus m. e. t. q.] [ergo] cum Neptunus infestus indicatur, Apollo tamen etiam post piaculum Troianis favet, quia eum propter Chrysis sacerdotis filiam offenderant Graeci. tridenti omnia in 'ns'. exeuntia aut participia sunt, aut nomina. sed si participia sunt, ablativum et in 'i' et in 'e' mittunt pro nostro arbitrio: Iuvenalisnec ardenti decoxit aeno” , contrasemperque ardente camino” : si vero nomina fuerint, omni modo in 'e' exeunt. si autem eadem sint et nomina et participia, ut 'amans', cum nomina fuerint, omni modo in 'e' mittunt; cum participia, licenter utimur. ergo quia 'tridens' nomen est, 'tridente' debuit dicere: sed novitatem adfectavit, nulla cogente necessitate. sane in nominibus, quae et propria esse possunt et appellativa, ut 'liberalis' 'felix' 'iuvenalis', ablativus a proprio in 'e' exit, ab appellativo in 'i'.

[611] quatit concutit, conmovet.

[612] ivno scaeas saevissima portas quidam ideo Iunonem has portas tenuisse accipiunt, quia eam fatorum arbitrium volunt, et fatum fuit ad exitium Troiae per has portas equum introduci. scaeas priscas. saevissima quae et fugam vetabat.

[613] socium sibi devotum. furens irascens.

[614] accincta id est armata, quia ipsa est Curitis, et sub hoc nomine interest bellis; nam ideohic illius arma hic currus fuit” . 'accincta' enim 'ferro armata', utcingitur ipse furens certatim in proelia Turnus” .

[615] iam praeterea, utiam quae seminibus iactis se sustulit arbos” . arces ordinem tenuit: primum 'muros', deinde 'portas', post 'arces'; a muris enim in arcem convertendus est totus impetus; ob hoc autem 'arces' Minervae dantur, quod ipsa sit inventrix aedifi- ciorum, utPallas quas condidit arces” , et quia summa quaeque possidet sapientia. praeterea in capite esse dicitur; idcirco creditur patris Iovis capite generata. tritonia pallas notandum duo antonomasiva sunt sine proprio nomine. et est nimiae iracundiae cum dicitur, quamquam irata sit Graecis, nequaquam tamen Troianis parcere; licet in historia lectum sit, vehementius iratam Minervam, quod post victoriam ei sacrificare noluerint, ut Horatiuscum Pallas usto vertit iram ab Ilio in inpiam Aiacis ratem” . respice dicendo 'respice' ostendit, vere iam caliginem ab oculis eius esse sublatam.

[616] insedit adeo irata, ut ante sacerdotem ibi Cassandram defenderet. nimbo effulgens nube divina. est [enim] fulgidum lumen, quo deorum capita cinguntur. sic etiam pingi solet. alii 'nimbum' clavum transversum in veste existimant. alii 'limbo' legunt, utSidoniam picto chlamydem circumdata limbo” . et est pars vestis extrema, quae instita dicitur, ut Horatiusquarum subsuta talos tegit instita veste” . gorgone saeva aut etiam per saevam Gorgonem fulgens; aut ipsa saeva terrore Gorgonis. sane Gorgones tres fuisse dicuntur, Stheno, Euryale, Medusa, quarum aspectus intuentes vertebat in lapides. hae autem mirae pulchritudinis fuisse dicuntur, et quisquis eas vidisset stupore defigebatur. ideo fictum est, quod in lapides mutarentur. sed alia fabula refert, Medusam mirae parsimoniae virginem fuisse, et ob hoc acceptam Minervae. quae compressa a Neptuno Pegasum equum dicitur edidisse: quod posteaquam Minerva cognovit, eius caput dicitur amputasse et suo adfixisse pectori, eique tribuisse vim, ut quidquid vidisset mutaret in saxum.

[617] ipse pater qui omnibus unus esse consuevit: utrex Iuppiter omnibus idem” . et bene honesta Aeneae causa fugiendi est. viresque secundas quia fuerunt et in Troianis, sed non prosperae.

[618] sufficit subministrat, suggerit.

[619] eripe accelera, raptim fac. vel 'eripe te fuga'.

[620] nusquam abero bona oeconomia. nam si tenent Danai qua deficit ignis, necessarium est praesidium numinis: ut Horatiusnec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit” . limine sistam in limine, utsilvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti” .

[621] spissis <noctis se condidit umbris>densis. abscessu enim plerumque numina demonstrantur fuisse, cum subito apparere desierint.

[622] apparent dirae facies secundum mathesin post abscessum Veneris dira dicit apparuisse numina, cuius praesentis radii intervenientes anaereticos temperant. apparent dirae facies] [vel] quia 'dirae' appellantur quae sunt in ministerio Iovis, quando morbos aut letum aut bellum hominibus molitur, quia in XII. aitdicuntur geminae pestes cognomine Dirae” .

[623] numina magna quia Iovem Iunonem Neptunum et Minervam dixerat.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: