previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[649]

[651] nos contra praepositiones vel adverbia in 'a' exeuntia modo producunt ultimam litteram, excepto 'puta' et 'ita', apud Ennium et Pacuvium brevia sunt. hinc est quod etiam numerorum nomina indeclinabilia producuntur, uttriginta magnos” . ea vero quae declinantur brevia sunt secundum rationem nominum in 'a' exeuntium. effusi lacrimis pro effusi in lacrimas.

[652] omnisque domus modo familiam, alias domicilium, interdum re vera domum.

[653] fatoque vrgenti <incvmbere> simile est ut 'currentem incitare', 'praecipitantem impellere'.

[655] rursus in arma feror quasi quodam doloris impetu, quod pater liberari non acquiesceret. mortem opto contra fatorum vim et matris auxilium.

[656] nam quod consilium quasi vetuerit regina audito 'mortemque miserrimus opto', sic respondet Aeneas 'nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur'?

[657] mene probatae pietatis filium. nam pronomina habent vim suam, nonnumquam et emphasin, utcantando tu illum?” sane 'mene efferre pedem genitor' et cetera rhetorice per deliberationem tractatur, an Aeneae relicto patre fugiendum sit. posse plus est quam velle.

[658] nefas scelus. excidit bene excusat patrem dicendo 'excidit', et ipsam temperat obiurgationem.

[660] periturae bene 'periturae' dixit, non 'perditae', quia adhuc posse videatur evadere per suam et Anchisae fugam; ideo autem 'addere', tamquam magnam portionem exitio Troiae genus Anchisae coniungeret.

[661] ivvat delectat, quasi malum illi voluptati sit. patet isti apocope est pro 'istic'. pronomen enim esse non potest, quia non praecedit nomen.

[662] multo priami de sanguine quasi bis sanguinem fuderit Priamus, quia et filium eius Pyrrhus occiderit.

[663] natum ante ora patris his rebus terret eum, qui non potest mortem timere. obtruncat obtruncare consuevit.

[664] hoc ideo. quod propter quod.

[668] arma, viri, ferte arma notant hoc critici, quia saepius armari aliquos dicit, cum exarmatos nusquam ostendat: qui nesciunt, non omnia a poeta, ut supra diximus, dici debere. nam et diem describit, nocte non praemissa. superfluo enim dicuntur ea quae necesse est fieri. quis enim domum ingressus, non arma deponat? vel quia ad auferendum patrem arma deposuerat; vel quia armis Graecorum fuerat armatus. vocat lux vltima victos id est victis moriendum est.

[669] reddite me danais vel quibus me sustulit mater; vel tamquam quaerentibus et invenire cupientibus. et bene 'reddite', quasi retineatur; nam ideo ait 'sinite'. instavrata renovata; quod verbum et de feriis et de scaenis solebat apud veteres usurpari.

[670] numquam pro non, utnumquam hodie effugies” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: