previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[18]

[19] sacra dionaeae matri Veneri, a matre Diona secundum Homerum. et bene dispensat, ut cum adversam navigationem subiungit, Dionaeam Venerem dicat, ut hoc loco; si prosperam, de mari eam dicat esse procreatam, utunde genus ducis” . haec autem in quantum potest, non semper, reservat.

[20] avspicibus coeptorum operum Iovi, qui arcis deus est; Apollini propter auguria; Libero causa libertatis. nam dii alii si invocentur ad privatam pertinent causam: unde de Didone legimusIunoni ante omnes, cui vincla iugalia curaepropter nuptias: quamvis enim rei publicae utilitas simularetur, erat tamen etiam specialis causa Didonis. similiter et hic Aeneas sacrificat Veneri. quod autem de Libero diximus, haec causa est, ut signum sit liberae civitatis: nam apud maiores aut stipendiariae erant, aut foederatae, aut liberae. sed in liberis civitatibus simulacrum Marsyae erat, qui in tutela Liberi patris est. sed auspicia omnium rerum sunt, auguria certarum; auspicari enim cuivis etiam peregre licet, augurium agere nisi in patriis sedibus non licet. peritissime ergo Vergilius veteris consuetudinis meminit cum facit Aeneam, quia peregre, id est in Thracia agit, auspicantem, id est 'auspicibus coeptorum operum'.

[21] mactabam in litore tavrum contra rationem Iovi taurum sacrificat, adeo ut hinc putetur subsecutum esse prodigium. ubique enim Iovi iuvencum legimus immolatum, utstatuam ante aras aurata fronte iuvencum, iam cornu petat, et pedibus qui spargat harenam” , item Iuvenalisqui vexat nascenti robora cornu” : nam in victimis etiam aetas est consideranda.

[22] forte fuit ivxta tumulus excusat dicendo 'forte fuit', quod iuxta eum locum sacrificaverit. tumulus autem dicendo, uno hoc sermone et collem et sepulcrum fuisse significat. potest enim tumulus et sine sepulcri interpretatione collis interdum accipi: nam et terrae congestio super ossa 'tumulus' dicitur. sane apparatus mortuorum 'funus' dici solet, exstructio lignorum 'rogus', subiectio ignis 'pyra', crematio cadaveris 'bustum', locus 'ustrina', operis exstructio 'sepulcrum', inscriptum nomen memoriaque 'monumentum'. quo summo in quo summo. cornea virgulta et myrtus bene legit hastis apta virgulta: nam legimuset bona bello cornusitemet pastoralem praefixa cuspide myrtumet alibiac myrtus validis hastilibus” . ergo si telis fuerat confixus, merito illic haec coaluere virgulta. 'cornus' autem declinatur ut ficus, si arbor sit: nam 'cornu' animalis indeclinabile est, licet genetivum usurparit Lucanus, utcornus tibi cura sinistri Lentule(7.217). sic Cicero in Aratohuius genuspro genu.

[23] virgulta copiose virgulta hastilia, silvam, ramos, arborem, vimen, corticem, stipitem, segetem, iacula. horrida myrtus 'horrida' ad loci faciem rettulit, non ad arboris naturam: vel certe umbrosa. myrtus sane de myrto fabula talis est. haec Myrtus ex fama de plebe antiquorum nata Graeco vocabulo Myrene vocitata est, forma pulcherrima. hanc cum quidam popularium dives et nobilis adamasset, a parentibus eius postulavit uxorem. interea latrones urbem occupaverunt: quam cum depopulantur, Myrenen, fratribus eius occisis, captivam duxerunt et in latebris condiderunt, donec alia loca vastarent. sed haec Myrene, inventa occasione, fugit et ad cives reversa est. gratulati cives eam sacerdotem Veneris esse iusserunt: quae cum sacra celebraret, unum de latronibus, per quos abrepta fuerat, in plebe cognovit, eumque conprehensum in medium vulgus extraxit. latro, poenis adactus, omnia quae intendebantur confessus est, socios quoque, ubinam essent, prodidit. sed iuvenis, qui eam ante amaverat et petierat sibi coniugem, ad investigandos latrones sibi negotium depoposcit: quos cum inventos cepisset et praemium posceret, data ei potestas est a populo, ut virginem quam amaverat in matrimonium duceret: ob quam rem irata Venus illum mori fecit, virginem autem in myrtum arborem vertit, eique quod sacerdos fuisset, praestitit, ut perpetuo et suavi odore gauderet.

[24] accessi non ad cornum, sed ad myrtum, quae inter verbenas est. et bene matri sacrificaturus aras coronat ex myrto. silvam sicut dictum est, bene variat, ut nunc silvam, nunc vimina, nunc virgulta, nunc arborem dicat.

[25] ramis tegerem excusatio a voluntate.

[26] monstrum bene monstrum; nam statim quid esset apparuit. et hoc proprietatis est; abusione tamen plerumque corrumpitur.

[28] liquvntur 'li' in verbo producitur, ut hoc loco, itemcanis cum montibus umor liquitur” : in nomine vero brevis est, ut 'liquor'.

[29] tabo corrupto sanguine. et est nomen casus septimi tantum, ut 'sponte' 'natu': quod si velis declinare, haec tabes, huius tabis dicis.

[30] membra quatit causa pendet ex causa: nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit frigus. gelidusque coit physice loquitur et rationabiliter; nam hinc et pallor nascitur, cum se ad praecordia fugiens contrahit sanguis.

[31] rursus et alterius hoc ad id ait, non se formidolosum fuisse, ut alium ramum temptaverit. lentum vimen molle et flexuosum: unde et vietos dicimus curvos per senectutem.

[32] temptare latentes miraculum est enim ex arbore sanguinem fluere.

[34] multa movens animo non dicit quae, sed ex sequentibus intellegimus. cogitabam, inquit, ne forte bellum inmineret, quod sanguinem vidissem, ne lucum nympharum violassem, ne forte sanguis esset ex nymphis; amadryades namque cum arboribus et nascuntur et pereunt: unde plerumque caesa arbore sanguis emanat. nam <ut]2 Ovidius ait, cum Erysichthon arborem incideret, primo sanguis effluxit, post ululatus secutus est: inde Statiusnec amplexae dimittunt robora nymphae” . item cogitabam, ne forte ex terra Martis iure sanguis efflueret: nam quod dicit haec se veneratum esse numina, illas constat praecessisse cogitationes.

[35] gradivumque patrem gradivum θοῦρον Ἄρηα, id est exilientem in proelia, quod in bellantibus sit necesse est: aut gravem deum. patrem autem ideo, quia apud pontifices Mars pater dicitur. alii 'gradivum', quod gradum inferant qui pugnant; aut quod inpigre gradiantur. †alii a graditudine, quod huc et illuc gradiatur: unde Martem communem dici. non nulli eundem Solem et Vulcanum dicunt, sed Vulcanum generis esse omnis principem, Martem vero Romanae tantum stirpis auctorem. alii gradivum, quia numquam equester; aut a gradu dictum. geticis Thraciis. Getae autem populi sunt Mysiae, quae, quia lata est, multas continet gentes.

[36] rite secundarent recte prosperos facerent. visus pro 'visa' posuit. tunc enim masculino utimur genere, cum de his loquimur, quibus videmus, ut si dicas 'nubecula obest visibus meis': si autem neutro utamur, ea quae videntur significamus, ut si hoc loco diceret 'rite secundarent visa': quod propter metrum nequaquam potuit. similia sunt nuntius et nuntium, auditus et auditum. levarent bonum ac leve facerent, id est in bonum converterent.

[38] obluctor acrius nitentem ostendit.

[39] eloquar an sileam parenthesis ad miraculum posita; qua magnitudinem monstri ostendit. et bene auditorem attentum vult facere. gemitus lacrimabilis potest enim esse etiam irascentis gemitus. et 'lacrimabilis' cum lacrimis, an dignus lacrimis?

[40] imo avditur tumulo ex imo tumulo, ut longe vox cum quodam defectu sonans auditu ipso miserabilior videretur. vox reddita pro 'data'. redditur enim quicquid ad nos per alterum transit: quamquam hic etiam hoc possit intellegi; nam ad eum vox missa per tumulum est.

[41] laceras per membra dissicis; nam lacerare est saepius vulnerare, utlacerum crudeliter orade Deiphobo. parce id est parce mihi, parce tibi. vel 'sepulto parce', cui vivo nemo perpercit. sepulto modo mortuo vel iacenti significat, utsomno vinoque sepultiitemoccupat Aeneas aditum custode sepulto” ; nam sepultus est quasi sine pulsu. non enim hunc sepultum possumus dicere, cum sepultura non sit in hoc rite facta, sed fortuita sit obrutus terra.

[42] pias bene etiam ille qui laeditur excusat Aeneam: quod pietatis grande testimonium est. 'pias' autem propter penates de excidio liberatos, aut quia sacrificabat. scelerare polluere, et est sermo Plautinus, quo hodie non utimur. nomen tamen fecit sine verbi origine, non enim dicitur 'scelero'.

[43] externum tulit ordo est 'Troia me tibi tulit, hoc est educavit, non externum'; nam et civis Aeneae fuerat et cognatus. et cito se et Troianum esse et adfinem ostendit. aut crvor hic de stipite manat mire quasi ostendens cruorem suum. 'de stipite' de ligno ait; nam stipes vere est lignum sectum siccum.

[44] crudeles terras id est crudelium et avarorum. ex moribus enim cultorum terrae laudantur vel vituperantur, utdevenere locos laetos” .

[45] polydorus ego sive 'ego' distinguas, sive 'ego hic', subaudias 'sum' necesse est. et quasi δεικτικῶς, id est Polydorus sum, non stipes.

[46] telorum seges multitudo. Plautus Aululariastimulorum seges(Aul. 45). sane putatur non verisimile iaculis coniectis puerum occisum, nam repugnat cum illoPolydorum obtruncat” : nam et misisse radices iacula mirum est, nisi monstruosum sit. increvit reviruit. traxit autem hoc de historia Romana. nam Romulus, captato augurio, hastam de Aventino monte in Palatinum iecit: quae fixa fronduit et arborem fecit. vituperabile enim est, poetam aliquid fingere, quod penitus a veritate discedat. denique obicitur Vergilio de mutatione navium in nymphas; et quod dicit per aureum ramum ad inferos esse descensum; tertium, cur Iris Didoni comam secuerit. sed hoc purgatur Euripidis exemplo, qui de Alcesti hoc dixit, cum subiret fatum mariti.

[47] vero adfirmative. ancipiti duplici quod et vocem audierat et sanguinem viderat. vel 'ancipiti formidine' una, quod sepulcrum laeserat, altera, quod metuere coeperatlitum ipsum.

[48] hunc polydorum licet de Polydoro superius sit relatum, tamen propter varietatem rei necesse <est> repeti. Priamus cum videret longa obsidione res suas in ultimo constitutas, filium parvulum Polydorum Polymestori, regi Thraciae, genero suo per Ilionam filiam, cum magno auri pondere nutriendum commendavit: qui victa Troia, auri cupiditate inpulsus, Polydorum obrutum telis occidit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: