previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[420] dextrum scylla latus laevum inplacata charybdis de Ionio venientibus. Scylla enim in Italia est, Charybdis in Sicilia. Scylla autem ipsa Phorci et Creteidos nymphae filia fuit. hanc amabat Glaucus, quem Circe diligebat; et quoniam pronior in Scyllam fuerat, irata Circe fontem, in quo illa consueverat corpus abluere, infecit venenis: in quem illa cum descendisset, pube tenus in varias mutata est formas. horrens itaque suam deformitatem se praecipitavit in maria. alii a Glauco, cum sperneretur a Scylla, rogatam Circen et iam ita, ut legatur, mutatam dicunt. alii a Neptuno amatam, cum illa Glaucum amaret, rivalitatis dolore in hoc monstrum mutatam. Homerus hanc dicit inmortale monstrum fuisse. Sallustius saxum esse dicit simile formae celebratae procul visentibus. canes vero et lupi ob hoc ex ea nati esse finguntur, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illic imitatur latratus canum. sane alia Scylla fuit, de qua in bucolicis plenius dictum est. [legimus etiamnunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt” . si ergo 'plangunt' dicimus, et 'latrant' non incongrue posuit.] Charybdis autem in Siciliae parte posita femina fuit voracissima, ex Neptuno et Terra genita, quae, quia boves Herculis rapuit, fulminata a Iove est et in maria praecipitata: unde naturam pristinam servat; nam sorbet universa quae prehendit et secundum Sallustium ea circa Tauromenitanum egerit litus. de hac Cicero in Philippicis aitCharybdis: quae si fuit, animal fuit unum” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: