previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[71]

[72] materna myrto vel quasi filius, vel quasi Veneris sacrificaturus marito. et quia dixerat 'ramis' superius, ipse reddidit cum dicit 'myrto'. unde autem myrtus Veneri dicata est? fabula autem talis est: Myrrha, Cinyrae filia, cum adamasset patrem et eius se stupro nocturnis horis captata ebrietate paterna subiecisset gravidaque de eo esset facta, prodito incesto cum patrem insequentem se stricto gladio fugeret, in arborem versa est: quae cum infantem, quem intra uterum habuerat, etiam in cortice retineret, percussa, ut quidam volunt, a patris gladio, ut quidam, ab apro, parvulum edidit, quem educatum nymphae Adonem appellaverunt. hunc Venus vehementissime dilexit, et cum ira Martis ab apro esset occisus, sanguinem eius vertit in florem, qui numquam vento decuti dicitur. arborem quoque myrtum, ex qua puer natus fuerat, tutelae suae adscripsit: quamvis alii dicant, ideo myrtum Veneri dicatam, quia cum e mari exisset ne nuda conspiceretur, conlatuit in myrto, vel quia fragilis est arbor ipsa, ut amor inconstans, vel quia iucundi odoris, utsic positae quoniam suavis miscetis odores” .

[73] hoc elymus facit princeps Troianorum, qui dicitur tres in Sicilia condidisse civitatesAscam, Entellam, Egestam. alii dicunt eum post incensum Ilium cum Aceste in Siciliam venisse eique participem fuisse. alii Anchisae nothum filium tradunt. Fabius Helymum regem in Sicilia genitum, Erycis fratrem fuisse dicit. aevi matvrus honestius, quam si aevo maturo diceret: vel certe 'aevi maturi'.

[74] sequitur imitatur, utvictriciaque arma secutus” .

[77] rite secundum ritum sacrificii, quo exigebatur, ut libaret de mero Baccho, id est puro. carchesia autem genus poculorum est. dicitur autem et summitas mali per quam funes traiciunt.

[78] hvmi terrae. lacte novo aut statim mulcto, aut post fetum, quod colostrum dicitur neutro genere. umbrae autem sanguine et lacte satiantur: unde feminae, quae mortuos prosequuntur, ubera tundunt, ut lac exprimant, cuncti autem se lacerant, ut sanguinem effundant. sanguine sacro victimarum, ut diximus supra. et notandum, quia partim quasi mortuo pari numero sacrificat, partim inpari, quasi deo, ut 'caedit quinas de more bidentes': nam legimusnumero deus inpare gaudet” .

[79] purpureosque iacit flores ad sanguinis imitationem, in quo est sedes animae: sic in sextopurpureos spargam flores” , itempurpureasque super vestes velamina nota” , scilicet, [ut supra dixit,] ut sedis suae cognoscat imitationem.

[80] salve 'salve' et 'vale' secundum Varronem in logistoricis synonyma sunt: unde his et in salutatione utimur, et in exsecrationibus: utvaleant qui inter nos discidium volunt” : unde etiam haec mortuis dicimus, non quo eis optemus salutem, in quibus nulla esse potest; sed ut significemus, nos sic digredi, ut ostendamus, eos numquam in nostram communionem esse venturos. et hoc verbum 'salve' apud auctores bonos ter enuntiatum invenitur 'salve, salvere, salvete'. iterum pro secundo. hic distinguendum: nam quo tempore sepeliit eum, dixit sine dubio 'salve' et 'vale'.

[81] recepti nequiquam cineres cineres pro ipso patre posuit, ac si diceret, salve pater de Troia liberate sine causa: propter quod sequitur 'non licuit fines Italos fataliaque arva'. alii ad historiam supra dictam referunt distinctione mutata, ut dicant: 'recepti iterum cineres' semel ex Troia, semel a Diomede, qui dicitur ossa eius eruta cum Palladio reddidisse Aeneae: 'nequiquam' autem secundum Epicureos, qui dicunt omnia perire cum corpore. animaeque umbraeque paternae vocativus pluralis est: nam Plato et Aristoteles et omnes periti dicunt in homine quattuor esse animas: unam vitalem, ut in vermibus, qui tantum moventur: aliam sensualem, ut in mutis animalibus, in quibus est sensus et timoris et gaudii: tertiam intellectualem, ut in hominibus, qui et cogitare et recte iudicare possunt: esse etiam quartam infra omnes quae φυσική vocatur naturalis, ut est in herbis et arboribus, quae etiam motu carentes, vitam tamen habent; nam et nascuntur et crescunt et pereunt, unde estatque interfice messes” . his rebus colligitur, hominem harum omnium animarum esse participem: unde Sallustius aitalterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est” . de umbris autem facilis est probatio: nam si quattuor sunt animae, sequitur ut tot sint umbrae; ut si quis inter duas stet lucernas, geminam umbram creat. hoc autem de animis etiam Lucretius adserit; sed non tantum veritati studet, quam sectae Epicureae. alii ista fugientes dicunt, 'animae' et 'umbrae' genetivum esse singularem, ut sit 'cineres umbrae et animae paternae': quod non valde probandum est: nec enim umbra aut anima cineres habent.

[83] quicumque est aut quia adhuc eum nusquam vidit: aut taedio longae navigationis hoc dicit. 'quaerere' ut alibiarva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda” .

[84] adytis ab imis ecce, sicut dictum est, ubique tamquam de deo loquitur: templorum enim et deorum adyta dicimus. lubricus angvis labilis. alias locum dicit, utper lubrica surgens” .

[85] septem ingens gyros loci genium per magnitudinem vult probare; nullus enim locus sine genio, qui per anguem plerumque ostenditur: Persiuspinge duos angues: pueri, sacer est locus” . sane hunc locum de Homero sumpsit, qui inducit Graecos apud Aulidem omen futuri decennalis belli ex serpente collegisse, qui etiam matrem consumpsit novem pullis comesis: ita ergo nunc etiam Aeneae omen sui erroris ostenditur septem gyris: nam septimus ei annus est finis erroris. et est optimum figmentum: annus enim secundum Aegyptios indicabatur ante inventas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. alii hoc secundum Platonem dictum volunt, qui ait animos per septem circulos ad corpora penetrare. gyros nomen legimus; verbum exinde non invenimus.

[86] placide repens quiete. amplexus placide hoc est molliter. nec dixit 'corripuit', sed 'amplexus est'.

[87] caeruleae cui terga notae caeruleae notae et fulgor auro variatus. incendebat id est inlustrabat.

[90] agmine longo tandem post illos gyros tandem longo repere coepti agmine, id est impetu, tractu. serpens participium est, non nomen, ac si diceret 'repens'.

[92] libavitque dapes leviter gustavit epulas super positas, quae silicernium vocantur quasi silicenium, super silicem positum.

[93] depasta altaria 'altaria' species ararum. 'depasta' autem, non a se: nam supra ait 'libavitque dapes'; sed hoc dicit: tam diu permansit, quam diu cuncta aris superposita flamma consumeret.

[95] genivmne loci quia, ut diximus, nullus locus sine genio. famulvmne parentis fuit enim haec maiorum consuetudo, sicut hodieque apud Indos est, ut quotiens reges moriebantur, cum his dilecti equi vel servi et una de uxoribus carior circa rogum occisi incenderentur, inter quas de hoc ipso erat magna contentio. possumus ergo 'famulum' servum sepultum cum Anchisa accipere. aut per apotheosin deum ostendit effectum: unde ei famulum dat, quasi ministrum; singula enim numina habent inferiores potestates quasi ministras, ut Venus Adonim, Diana Virbium. aut certe secundum Pythagoram dicit, qui primus deprehendit, de medulla hominis, quae est in spina, anguem creari: quod etiam Ovidius in quinto decimo metamorphoseon dicit loquente Pythagora.

[97] nigrantes terga nigra terga habentes.

[99] manesque acheronte remissos aut venientes de Acheronte ad hanc parentationem: aut certe 'remissos Acheronte' qui iam in Acheronte non essent post apotheosin factam. remissos ut remitterentur.

[100] quae cuique est copia pro sua quisque facultate.

[101] laeti dona ferunt alacres: libenter et ipsi conferunt parentationi.

[102] fusi id est strati.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: