previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[97]

[98] ex adyto locum vaticinationis ostendit. cumaea sibylla bene addidit propter discretionem.

[99] antroque remugit quia in antro est, utpulsati colles clamore resultant” .

[100] obscuris vera involvens vera et obscura confundens. est autem hypallage, veris obscura inserens.

[102] cessit furor non penitus recessit, sed paulatim coepit inminui: nam est paulo post de Miseni morte dictura, quod non procedit, si nunc numen recessit.

[103] non vlla laborum pro nulla, utnon ullus aratro cessit honos” .

[104] non vlla laborum o virgo 'o' licet sit naturaliter brevis in Latinis sermonibus, apud Vergilium tamen pro longa habetur, ut hoc loco 'virgo', item alibiquis te magne Cato tacitum” , exceptis 'ego', utast ego quae divum” , 'duo', utsi duo praeterea” , 'scio', utnunc scio quid sit amor” , et 'nescio', utnescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos” . apud alios 'o' nisi in Graecis nominibus non producitur, quod et nunc sequi debemus. dicunt tamen quidam quod 'o' tunc producitur in nominativo, quando et in genetivo producta fuerit. quod falsum est: nam et Vergilius produxit 'virgo', cum 'virginis' faciat, et Lucanus 'Cato' corripuit, utnos Cato da veniam(9.227), cum 'Catonis' faciat. item 'Iuno' cum producat Vergilius, Statius tamen corripuit. sane sciendum adlocutionem hanc esse suasoriam cum partibus suis: nam honestum est quod dicit se patrem requirere, utile ut ab eo patriae originem discat, necessarium quia iusserat pater, utDitis tamen ante infernas accede domos” , possibile quia ait 'quando hic inferni ianua regis dicitur' item 'potes namque omnia': si omnia, et hoc. nova mi facies id est species. et sciendum pronomen 'mihi' numquam in synaeresin venire, ne incipiat esse blandientis adverbium. et licet quidam huius loci nitantur exemplo, non procedit, vel quia unum est, vel quia potest esse etiam blandientis adverbium. 'nihil' vero pro metri necessitate cogitur: nam si pars sequens orationis a vocali inchoet, 'nihil' dicimus, utheu nihil invitis fas quemquam fidere divis” : si autem a consonante inchoet, 'nil' ponimus, ut Iuvenalisnil tale expectes: emit sibi. multa videmus” . inopinave surgit nomen est, non participium: nam 'inopinata' diceret, quod non procedit. 'opinatus' enim venit ab eo quod est 'opinor'; sed quia 'inopinor' non dicimus, ideo nec 'inopinatus' facit, sicut et 'nocens' participium est, quia invenimus 'noceo' verbum, 'innocens' vero nomen, quia 'innoceo' non dicimus. nullum est enim participium, quod a verbo non trahatur, licet a sui verbi forma non veniat, ut 'placita': licet 'placeor' non dicamus, tamen placeo invenimus; item 'regnata' 'triumphata'. unde 'galeatus' et 'tunicatus' et 'togatus' nomina conprobantur: nullum enim verbum horum originis reperitur.

[105] omnia percepi atque animo mecum ante peregi 'percepi' ante cognovi ab Heleno vel a patre, qui aitgens dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est” . dicit autem se futura partim audisse, partim mente praecepisse. sed occurrit: si novit omnia, quid consulit numen? sed nosse se dicit omnia quantum ad labores pertinet, et concidit totam petitionem, ut ad illud veniat quo possit patrem videre: nam quod dicit 'unum oro', non solum dicit, sed praecipuum, utunam posthabita coluisse Samo” .

[106] quando siquidem. et est coniunctio.

[107] et tenebrosa palus acheronte refuso paludem pro lacu posuit: nam Avernum significat, quem vult nasci de Acherontis aestuariis. 'palus' autem bene iste produxit 'lus', quia 'paludis' facit, quod supra planius diximus: Horatius corripuit, utsterilisque diu palus aptaque remis” . 'tenebrosa' autem nigra, per quod altam significat, utnigra figit sub nube columbam” , id est alta. acheronte refuso Acheron fluvius dicitur inferorum, quasi sine gaudio. sed constat locum esse haud longe a Bais undique montibus saeptum, adeo ut nec orientem nec occidentem solem possit aspicere, sed tantum medium. quod autem dicitur ignibus plenus, haec ratio est: omnia vicina illic loca calidis et sulpuratis aquis scatent. sine gaudio autem ideo ille dicitur locus, quod necromantia vel sciomantia, ut dicunt, non nisi ibi poterat fieri: quae sine hominis occisione non fiebant; nam et Aeneas illic occiso Miseno sacra ista conplevit et Vlixes occiso Elpenore. quamquam fingatur in extrema Oceani parte Vlixes fuisse: quod et ipse Homerus falsum esse ostendit ex qualitate locorum, quae commemorat, et ex tempore navigationis; dicit enim eum a Circe unam noctem navigasse et ad locum venisse, in quo haec sacra perfecit: quod de Oceano non procedit, de Campania manifestissimum est. praeterea a Baio socio eius illic mortuo Baias constat esse nominatas. dicitur etiam vidisse Herculem, ideo quia illic sunt Bauli, locus Herculis dictus quasi Boaulia, quod illic habuit animalia, quae Geryoni detracta ex Hispania adduxerat.

[108] ire contingat 'ut' minus est, ut sit 'ut ire contingat, ut iter doceas'.

[109] sacra ostia pandas aut venerabilia aut execranda, sicut de Tartaro dicturus estsacrae panduntur portae” .

[110] illum ego per flammas meritum adprobat patris, ut iustum videatur esse desiderium. sequentia tela utardentes clipeos atque aera micantia cerno” .

[111] ex hoste recepi liberavi, utfrugesque receptas” . 'ex hoste' autem plus est, quam si 'ex hostibus' diceret, ut diximus supra. 'ex hoste' enim generaliter dicitur, 'ex hostibus' partem ostendit, sicut dicendo 'terram' significamus elementum, 'terras' vero singulas partes, ut Africae, Italiae.

[112] meum comitatus iter non spe salutis, sed mei causa me secutus, utcedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso” .

[113] caelique ferebat ut ante morte praeventus sit, quam ferre desierit. et mire inperfecto usus est tempore, ac si diceret 'adhuc si viveret, ferret'.

[114] vires vltra sortemque senectae quia senectae sors quies est et otium, sicut pueritiae ludus, amor adulescentiae, ambitus iuvenalis aetatis. ergo aliud ferebat pater, quam sors exigebat senectae.

[116] orans mandata dabat sic dictum est, utsupplex tua numina posco” : maior enim ad impetrandum vis est eum rogare, qui possit iubere. mandata dabat uthuc casta Sibylla nigrarum multo pecudum te sanguine ducet” .

[118] lucis hecate praefecit avernis Hecate trium potestatum numen est: ipsa enim est Luna, Diana, Proserpina. sed solam Proserpinam dicere non potuit propter lucos qui Dianae sunt, item Dianam, quia 'Avernis' ait: unde elegit nomen, in quo utrumque constabat. unde Lucanus de Proserpina aitHecate pars ultima nostrae(6.700).

[119] si potvit manes nititur exemplis quae inferiora sunt per comparationem, ut ipse videatur iustius velle descendere: nam Orpheus revocare est conatus uxorem, hic vult tantum patrem videre. Orpheus autem voluit quibusdam carminibus reducere animam coniugis: quod quia implere non potuit, a poetis fingitur receptam iam coniugem perdidisse dura lege Plutonis: quod etiam Vergilius ostendit dicendo 'arcessere', quod evocantis est proprie.

[120] fidibusque canoris bene sonantibus chordis. 'fidibus' autem est a nominativo 'haec fidis', ut sit pyrrichius: nam 'fides' iambus est.

[121] si fratrem pollux alterna morte redemit ut diximus supra, Helena et Pollux de Iove nati inmortales fuerunt, nam Castor Tyndarei filius fuit: cuius mortem suo interitu fraterna pietas redemit. quod ideo fingitur, quia horum stellae ita se habent, ut occidente una oriatur altera. et item exemplum per comparationem: quod quia pium est, se ad frequentiam contulit dicendo 'itque reditque viam totiens'.

[122] quid thesea durum exemplum, unde nec inmoratus est in eo. dicit autem inferos debere patere pietati, qui patuerunt infanda cupienti: nam hic ad rapiendam Proserpinam ierat cum Pirithoo et illic retentus luit poenas, utsedet aeternumque sedebit infelix Theseus” .

[123] magnum quid memorem alciden?? melius sic distinguitur, licet quidam legant 'quid Thesea magnum', ut epitheton ei dent, qui per se non est magnus: nam Herculem etiam sine epitheto magnum intellegimus. sed melius est 'magnum' dare Herculi, quam sacrilego. et mi genus ab iove summo occurrit tacitae quaestioni: hi enim qui descenderant, a diis ducebant originem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: