previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[190]

[194] placido prior edidit ore bene 'placido'; legatorum enim fuerat ut ipsi ante loquerentur: sic in secundoultro flens ipse videbar” .

[195] dicite dardanidae aut ex veste eos Troianos esse cognoscit, quae erat propria gentium singularum; aut κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus famam, quae eos venire nuntiaverat, eandem etiam Troianos esse dixisse: unde infert 'auditique advertitis aequore cursum'. 'Dardanidae' autem, ac si diceret 'o cognati'.

[197] <quid petitis . . . > sive errore viae sev tempestatibus acti duo quaerit: si voluntate venistis, quid petitis? si necessitate, tempestas vos an error advexit?

[198] vada caerula caerulum est viride cum nigro, ut est mare.

[200] qualia multa ad duo respexit, errorem et necessitatem.

[201] portuque sedetis ante enim pro portu erat illic exitus fluminis.

[202] ne fugite id est ne fugiatis, ne ignoretis.

[203] saturni gentem laus generis.

[204] sponte sva veterisque dei se more tenentem Xenocratis est hoc: qui cum primus philosophiae scolam aperuisset, cum antea in porticibus de philosophia tractaretur, et interrogatus esset, quid praestare posset discipulis suis, respondit, ut id voluntate faciant quod alii iure coguntur. veteris antiqui, ac si diceret, aurei saeculi imagine vivimus.

[205] fama est obscurior annis ac si diceret, nisi esset, iam vos sciretis.

[206] avruncos ita ferre senes apud veteres historiae hoc genus fuit, ut maiores natu ante acta posteris indicarent: quod hic indicat locus, Lucanus apertius, cum esset de Antaeo narraturus, aitcognita per multos docuit rudis incola patres(4.592): quia adhuc nec annales erant nec historiae. Aurunci vero Italiae populi antiquissimi fuerunt. 'ferre' autem quasi cum ostentatione iactare.

[207] dardanus Iuppiter cum Electra, Atlantis filia, Corythi regis Italiae uxore, concubuit. sed ex Iovis semine natus est Dardanus, ex Corythi Iasius. Dardanus profectus ad Phrygiam, Ilium condidit, Iasius vero Thraciam tenuit, ubi est Samos, quam Samothraciam nominavit: nam Iunonis alia est Samos insula. [quamquam civitas Thraciae, quae est in Cephallenia, Samo dicatur.] unde cum postea responsum essetantiquam exquirite matrem” , et Aeneas Italiam peteret, profectus ad Thraciam est et Samothracas deos sustulit et pertulit secum propter originem matris: quod superius plenius dictum est. idaeas phrygiae penetravit ad urbes quia erat Ida et Cretae, addidit 'Phrygiae' ad discretionem.

[209] corythi oppidum et mons dicta a rege Corytho, ut putatur a quibusdam, patre Dardani, ibi sepulto. avget adiectione scilicet numinis sui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: