previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[690]

[691] at messapus equum domitor neptunia proles hic Messapus per mare ad Italiam venit, unde Neptuni dictus est filius: quem invulnerabilem ideo dicit, quia nusquam periit, nec in bello. ignem autem ei nocere non posse propter Neptunum dicit, qui aquarum deus est. ab hoc Ennius dicit se originem ducere: unde nunc et cantantes inducit eius socios et eos comparat cycnis. 'domitor' autem 'equorum', quasi animalium a patre inventorum.

[695] hi fescenninas acies Fescenninum oppidum est ubi nuptialia inventa sunt carmina. hi autem populi ab Atheniensibus ducunt originem. aequosque faliscos Faliscos Halesus condidit. hi autem, inmutato h in f, Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt, ἀπὸ τῆς ὁρμῆς: nam posteritas in multis nominibus f pro h posuit. iustos autem dicit Faliscos, quia populus Romanus missis decem viris ab ipsis iura fetialia et non nulla supplementa duodecim tabularum accepit, quas habuerat ab Atheniensibus.

[696] hi soractis habent arces mons apud Hirpos haud longe a Flaminia, de quo Horatiusvides ut alta stet nive candidum Soracte” . flaviniaque arva locus est in Italia Flavinium nomine.

[697] et cimini cum monte lacum et lacus et mons hoc nomine appellantur. sane hoc habet fabula. aliquando Hercules, cum de Hispania rediret, ad hos populos venit. qui cum a singulis provocaretur ad ostendendam virtutem, defixisse dicitur vectem ferreum, quo exercebatur. qui cum terrae esset adfixus et a nullo potuisset auferri, eum rogatus sustulit, unde inmensa vis aquae secuta est, quae Ciminum lacum fecit. lucosque capenos hos dicit Cato Veientum <iuvenes> condidisse auxilio regis Propertii, qui eos Capenam cum adolevissent, miserat. unde et porta Capena, quae iuxta Camenas est, nomen accepit.

[698] aequati numero aequaliter ordinati, digesti in ordinemhinc est 'saepenumero scripsi', hoc est ordinecongruenter, sicut decebat, rationabiliter.

[699] liquida inter nubila pura, sicca, serena: sed nil tam contrarium nubibus. ergo nubes pro aere posuit, ut diximus supra.

[700] et longa canoros dant per colla modos secundum Plinium, qui ait in naturali historia, cycnos ideo suavius canere, quia colla longa et inflexa habent, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum meatum varias reddere modulationes.

[701] sonat amnis Caystrum dicit, qui cohaeret Asiae paludi. quam cum significamus, 'a' longa est, cum sit brevis, si provinciam significare voluerimus: quod significatur in georgicis, utet quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: