previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[670]

[671] haec inter bene inter inferos et superos mare factum dicit, quod, ut supra diximus, nos ab antipodis dividit, qui inferi sunt nostri comparatione.

[672] imago avrea non est contrarium quod et caerulam et auream et argenteam maris esse dicit imaginem, quam scimus pro ventorum qualitate mutari et colores varios reddere: quod expressum in scuto fuisse significat. ibat autem quidam pro 'erat' accipiunt, utast ego quae divum incedo regina” . sane ubique propositum est poetae Augusti gloriam praedicare; itaque maiorem partem operis in hoc clipeo Augusto adsignat. caerula id est maria. fluctu cano omnis enim spuma alba est.

[673] in orbem in circuitu.

[674] aestumque secabant naturalem rem ostendit: nam semper mare turbatur, quando delphini apparuerint.

[675] in medio utrum clipeo an mari?

[676] cernere erat Graeca figura est.

[677] fervere ab eo quod est 'fervo' facit: nam ab eo, quod est 'ferveo' 'fervere' facit 've' producta: sic 'effulgere'. alii dicunt antique per tertiam coniugationem correpta media syllaba positum, utlavit ater corpora sanguispro 'lavat'; de eo in tertio georgicorum in ipso loco plenius dictum est. leucaten in promontorio Epiri est mons Leucata: quod quia saxa nuda in cacumine habuit, ex horum candore Leucates appellatus est. auroque effulgere fluctus non quod hic ex auro fluctus esse dicat, quos supra canos dixit, sed cum mare ex auro expressum sit, fluctus per aurum effulgent.

[678] hinc avgustus agens italos cum de statu reipublicae esset longa contentio inter Augustum, Antonium et Lepidum, placuit ut totum Orientem teneret Antonius, Augustus Gallias et Hispanias cum Italia, Lepidus Africam Siciliam Sardiniam. ad causam maioris fidei Antonius sororem Augusti duxit uxorem. profecti itaque sunt in provincias suas. sed Antonius in Aegypto captus est amore Cleopatrae, non usque quaque adeo, ut ea dimissa contra Parthos proficisceretur. quibus victis dum Cleopatrae cupiditate festinat, exercitum omnem frigore in Armenia perdidit, ipse tamen animalium cadaveribus pastus cum paucis ad Aegyptum est reversus. ubi ei coepit suadere Cleopatra ut se sortiretur uxorem, derelicta sorore Augusti. quo facto Augustus vehementer accensus contra eum coepit bella moliri. Antonius re comperta, collectis Orientis viribus, prior cum uxore Cleopatra venit ad bellum. conflictum est navali certamine circa Actium Epiri promunturium: ubi victi sunt Antonius et Cleopatra et in fugam coacti. postea occiso Antonio illa sibi serpentes adhibuit. sed quia belli civilis triumphus turpis videtur, laborat poeta ut probet iustum bellum fuisse, dicens Augustum esse 'cum patribus populoque penatibus et magnis dis', contra cum Antonio auxilia peregrina et monstruosa Aegypti numina. et re vera in exercitu Antonii omnes barbari fuerunt: quod et Vergilius dicit 'Aegyptum viresque Orientis atque ultima secum Bactra vehit'. unde etiam de hoc bello egit triumphum: nec enim civile putatum est, quod tantummodo Romano duce gestum est, qui et ipse barbarae serviebat uxori, adeo ut praetoria ei castra concederet, quorum qui potiebatur imperio, ipse vocabat exercitum: unde est illo loco de Cleopatra 'patrio vocat agmina sistro': nam Antonius consulare sibi tantum detinuit imperium, in quo sola est potestas iubendi. ille enim ducit exercitum qui habet in potestate castra praetoria.

[679] penatibus et magnis dis alii unum volunt esse, alii separant, ut magnos deos accipias Iovem Minervam Mercurium, quos Aeneas de Samothracia sustulit.

[680] tempora flammas laeta vomunt naturaliter enim Augustus igneos oculos habuisse dicitur, adeo ut obtutum eius nemo contra aspectare posset, denique quidam eques Romanus, interrogatus ab eo, cur se viso verteret faciem, dixerit 'quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum', sicut ait Suetonius.

[681] aperitur vertice sidus apparet sidus in vertice, hoc est super galeam. nam ex quo tempore per diem stella visa est, dum sacrificaretur Veneri Genetrici et ludi funebres Caesari exhiberentur, per triduum stella apparuit in septentrione. quod sidus Caesaris putatum est Augusto persuadente: nam ideo Augustus omnibus statuis, quas divinitati Caesaris statuit, hanc stellam adiecit. ipse vero Augustus in honorem patris stellam in galea coepit habere depictam. honorifice autem poeta unam stellam 'sidus' dixit, cum sidus ex multis stellis constet.

[682] parte alia non e contra, sed in alia parte aciei. ventis et dis agrippa secundis Agrippa dicitur ab aegro partu, id est qui pedibus nascitur. sed hic Agrippa non adeo claro genere ortus, viribus et societate Augusti ad summos honores pervenit: nam et tribunus plebi quietissimus fuit, et post tertium consul, et in multis bellis cum Augusto gestis victoriam Augusto sua virtute confecit: nam et Sextum Pompeium apud Mylas ipse devicit, et apud Actium Antonium et Cleopatram navali certamine prope ipse superavit: ob quod meruit etiam gener esse Augusto. 'secundis' ergo dixit Augusti comparatione: nam hoc dicit: Augustus nimio ventorum et numinum utebatur favore, Agrippa sequenti, hoc est, ille habuit primum favorem, hic secundum. Hadrianus scribit Agrippam solitum tempestate orta milites cogere naves in fluctus urgere, ut consuetudine discriminis dempto metu redderet eos adversum pericula fortiores: ergo πρὸς ἀντιδιαστολήν saevi maris, quod exercitationi militibus erat, ait 'diis et ventis secundis' esse pugnatum, ut tempestatem quidem Agrippa non timuerit, sed favor divinus maria constraverit. nam et ipsa Actiaca pugna cum aquilo ei esset adversus, eo exercitio, quo milites adsueverat adversum fluctus naves agere, ad portum se fugere finxisse: qua re cum hostes decepti insequi conati essent, conversis subito navigiis suis Alexandrinas naves incurrisse et telis ac flammis in eas missis, refragante hostibus flatu, cum nihil ipsi tale facere possent, victoriam consecutum. merito ergo 'ventis secundis'.

[683] insigne superbum quasi principale decus.

[684] navali fulgent rostrata corona Sextus Pompeius, Pompei filius, in Sicilia piraticam exercuit. contra quem primo cum Agrippa dimicavit Augustus; postea Agrippae cura data est, qui eum delevit. ob quod ei Augustus rostratam dedit coronam, quia vicerat navali certamine.

[685] hinc a parte contraria. ope barbarica crimen Antonii, quod ope barbarica Romanus pugnet.

[686] victor ab aurorae populis quia primo vicerat Parthos, ut diximus. atqui Antonium Parthi postea pepulerunt; sed videtur hoc ideo tacuisse, ne Augustus inbellem superasse videatur. ideo addidit victorem Orientis Antonium, ut maiorem hostem Augustus vicisse videatur. litore rubro Erythraeo mari, quod est inter Aegyptum et Indiam.

[687] vltima secum bactra vehit 'ultima' non quantum ad fines spectat orbis terrarum, sed 'ultima' in imperio Antoniano: constat enim Bactrianos post se habere gentes innumeras.

[688] nefas exclamatio est, quasi 'pro nefas'! aut per parenthesin dictum est. et nefas non in eo tantum quod Aegyptiam Romanus duxerat, sed etiam quod mulier castra sequebatur, quod in ingenti turpitudine apud maiores fuit: unde bellaturus Pompeius in Lesbo reliquit uxorem.

[689] rvere ruebant, id est veniebant cum impetu. et hoc verbo more suo ostendit velocitatem.

[691] credas pro 'credat quis'.

[692] concurrere montibus altos alii 'altis' legunt, unum tamen est.

[693] turritis puppibus instant hoc de historia traxit: nam Agrippa primus hoc genus turrium invenit, ut de tabulatis subito erigerentur, simul ac ventum esset in proelium, turres hostibus inprovisae, in navigando essent occultae.

[694] telisque voLatile Catosub tela volantia” .

[695] arva nova neptunia caede 'nova caede' magna, nimia: nam non dicit re vera 'nova'. <non> 'nova arva', sed 'nova caede': Homerus ἐρυθαίνετο δ᾽ αἵματι γαῖα. sed non est hoc 'rubescunt'.

[696] patrio vocat agmina sistro Cleopatra sibi tantum adsumpserat, ut se Isin vellet videri. Isis autem est genius Aegypti, qui per sistri motum, quod gerit in dextra, Nili accessus recessusque significat: per situlam, quam sinistra manu retinet, ostendit fluentiam omnium lacunarum. Isis autem lingua Aegyptiorum est terra, quam Isin volunt esse. hanc Isim et alios deos ideo Aegyptii colunt, quia deos reges habuisse dicuntur; ergo in obprobrium Alexandrini exercitus pro classico sistrum posuit. quod autem ait 'vocat agmina', hoc est quod superius dictum est et Augustus in commemoratione vitae suae refert, “Antonium iussisse ut legiones suae apud Cleopatram excubarent eiusque nutu et iussu parerent” . bene ergo 'vocat agmina' quae signum dabat.

[697] a tergo respicit angves hoc est, nondum videbat mortem futuram. traditur enim ne ad triumphum Augusti reservaretur, admota sibi aspide defecisse. tum 'geminos', cum unum sibi admoverit.

[698] deum monstra ideo 'monstra' dixit, quia sub Augusto necdum Romani Aegyptia sacra susceperant. et admittebat locus pro laude Augusti aliquid etiam in deos inclementius dici. Varro indignatur Alexandrinos deos Romae coli. latrator anubis quia capite canino pingitur, hunc volunt esse Mercurium, ideo quia nihil est cane sagacius. bello autem Gigantum plures deos ferarum formas accepisse traditur.

[699] contra neptunum Homerum sequitur, qui deos dicit contra se pro diversis partibus habere certamen. et quidam latenter illud tetigisse Vergilium volunt, quod Plinius Secundus in historia naturali dicit, quod Antonii navem piscis echeneis retinuerit, qui piscis latine remora dicitur.

[701] caelatus ferro aut in armis locatus: aut de ferro sculptus, scilicet metallo sibi congruo: aut 'saevit ferro'. dirae Dirae proprie sunt ultrices deae. et bene has interesse dicit proelio, aut a Iove missas ad terrorem Aegyptiis inferendum, aut ad puniendum Antonium, qui matrimonii laeserat foedus.

[702] scissa discordia palla utrum 'scissa palla gaudens', an 'scissa palla vadit' et seorsum 'gaudens'? ideo autem Discordia, quia unius civitatis et cives principes erant. et bene Diras Discordia sequitur, quam Bellona comitatur: nam per Discordiam venitur ad bellum, in quo necesse est sanguinem fundi, ideo ait 'sanguineo flagello': Horatiusira truces inimicitias et funebre bellum” .

[704] actius haec cernens quem postea Actium nominavit Augustus.

[706] vertebant terga sabaei omnes isti populi Orientis sunt.

[707] ipsa videbatur ventis apud plures <legitur> Cleopatram priorem fugisse, post insecutum Antonium.

[708] iam iamque inmittere f. scilicet aviditate fugiendi. et bene 'iam iamque' addidit, quia tempus operis in pictura declarari non poterat.

[709] inter caedes inter suorum cadavera. morte futura omine mortis futurae.

[710] iapyge ferri vento, qui de Apulia flans optime ad Orientem ducit; Iapygia enim Apulia dicta est: Horatiusobstrictis aliis praeter Iapyga” . quem Varro de ora maritima argesten dicit, qui de Occidente aestivo flat. hic in Apulia pestilens est.

[711] magno corpore aut ita eum, tamquam deum, magno corpore formatum accipiendum est: aut 'magno', septemfluo. et non 'corpore maerentem', sed 'magno corpore pandentem sinus'.

[713] vocantem caeruleum in gremium hoc de historia est; nam legitur Cleopatram praesagio mortis futurae oblitam esse recessus Aegypti petere, in quibus facile poterat bella reparare. de qua re se moriens dicitur increpasse. bene ergo poeta adicit hortatum fuisse Nilum ut interitus fugeret, ideo 'tota veste vocantem caeruleum in gremium'. latebrosaque flumina quia Nili origo nescitur, licet Plinius dicat haud longe ab Aethiopia Maurorum, post maiorem Atlantem, lacum esse, ex quo Nilus erumpit. quod videtur esse veri simile ex beluarum similitudine.

[714] triplici trivmpho tres enim Augustus habuit triumphos: nam primo die triumphavit exercitus qui Antonium vicerat navali bello, secundo qui Dalmatas vicerat, tertio ipse cum Alexandrino est ingressus triumpho.

[715] dis italis votum inmortale sacrabat videtur aedem Apollinis dixisse, quae est in Palatio.

[716] tercentum hoc est pro multis.

[717] ludisque viae plavsuque fremebant hoc est, compitalicii ludi celebrati sunt. et est zeugma: nam et delubra fremebant.

[720] candentis limine phoebi in templo Apollinis in Palatio de solido marmore effecto, quod adlatum fuerat de portu Lunae, qui est in confinio Tusciae et Liguriae: ideo ait 'candentis'.

[721] dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. aptatque superbis postibus porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur 'ad nationes'.

[724] hic nomadum genus atqui Antonius Orientis habuit populos; sed intellegamus has gentes Africae operas suas locasse et simul cum Antonio ab Augusto esse superatas. discinctos vel habitum eorum ostendit, qui usque in talos fluebat: quod Plautus ridet in Poenulo dicensquae est illa avis?” (Poen. 975) cum Afrum vidisset vestem dimissam trahentem; neque enim utuntur hodieque zonis: aut 'discinctos' dixit inhabiles militiae; omnes enim qui militant cincti sunt: aut certe inefficaces, ut contra 'praecinctos' strenuos dicimus: Horatiusaltius ac nos praecinctis unum” . unde et Graece εὔζωνος appellatur non qui bonam zonam habet, sed qui est strenuus. mulciber Vulcanus, ab eo quod totum ignis permulcet: aut quod ipse mulcatus pedes sit, sicut quibusdam videtur: aut quod igni mulceatur.

[725] lelegas Thessalos: Lucanus de Thessaliamox Lelegum dextra pressum descendit aratrum” . carasque Carae insulani populi fuerunt piratica famosi, victi a Minoe, ut et Thucydides et Sallustius dicunt. gelonos populus Scythiae.

[726] evphrates ibat iam mollior undis sentiens quasi se esse superatum: Horatiusminores volvere vertices” .

[727] morini populi Galliae in finibus, qui Britanniam spectant, proximi oceano. rhenus fluvius Galliae, qui Germanos a Gallia dividit. 'bicornis' autem aut commune est omnibus fluviis, aut proprie de Rheno, quia per duos alveos fluit: per unum qua Romanum imperium est, per alterum qua interluit barbaros, ubi iam Vahal dicitur et facit insulam Batavorum.

[728] dahae populi Scythiae, a parte septemtrionali iuncti Persidi: unde Davi dicti. araxes hic fluvius Armeniae, quem pontibus nisus est Xerxes conscendere. cui Alexander Magnus pontem fecit, quem fluminis incrementa ruperunt. postea Augustus firmiore ponte eum ligavit, unde ad Augusti gloriam dixit 'pontem indignatus Araxes'.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: