previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[122]

[123] revocatque pedem tiberinus ab alto nunc ipsum deum territum dixit: supra, undas fuisse perterritas et in se repressas.

[124] avdaci turno ecce ubi confirmat epitheton, quod Turno semper inponit. et hoc colore futuram orationem ostendit.

[125] animos tollit dictis magnanimitatem suam, quia ipse non terreatur, conprobat dictis. tale est et illud e contrarioturbatumque oculis” . potest tamen accipi, eorum animos tollit, qui erant territi: et hinc 'increpat'.

[126] Troianos haec monstra petunt id est appetunt, hoc est ad Troianorum pertinet damnum, utreginam petit” . ivppiter ipse scilicet qui omnibus praestare consuevit: unde et Iuppiter dictus est, quasi iuvans pater. ergo 'auxilium solitum' non circa Troianos accipimus, sed quod ipse omnibus praestare consuevit. alii 'auxilium solitum' auxilium fugae accipiunt.

[127] non tela neque ignes exspectant rutvlos non expectant Troiani ut Rutulorum telis aut ignibus pereant, qui iam navium amissione perierunt.

[128] maria invia teucris color est: nam rem quam pro se Troiani putabant, in contrarium vertit, dicens navigationis et fugae auxilium perdidisse Troianos, quos constat pro felicitate habuisse navigationis vitare discrimina.

[129] rerum pars altera adempta id est naturae rerum. rerum pars altera dempta humanae enim naturae duo elementa concessa sunt, mare et terra.

[131] nil me fatalia terrent nihil pro 'non'. et tacitis occurrit quaestionibus, dicens: si fataliter se ad Italiam venisse dicunt, iam venerunt, completa sunt fata. et callide tacuit quod erat fatale: Troiani enim dicebant Italiae sibi regna deberi. et est oratorium quaestiones ita proponere, ut facile solutionis sortiantur eventum.

[132] si qua phryges prae se iactant 'iactant', quasi et ista confingant. aut 'prae se iactant' prae se ferunt.

[133] tetigere quod arva quaestio est, an superare possint qui sorte venerint. et, sicut supra dictum est, per concessionem argumentatur: etiam si vera sint quae iactant, tamen iam completa sunt 'tetigere quod arva fertilis Ausoniae Troes'.

[134] sunt et mea contra fata mihi hoc falsum est quod dicit Turnus. sed in arte rhetorica tunc nobis conceditur uti mendacio, cum redarguere nullus potest, ut hoc loco est: quis enim vere potest scire, Turno data sint, necne, responsa? sane quia scit falsum esse quod dixit, argumentis probare dicta contendit, dicens esse sceleratam gentem, raptam sibi coniugem: in quo facto utitur Graecorum exemplo, qui rapta Helena gentem delevere Troianam.

[136] conivge praerepta invidiose sponsam coniugem vocat. nec solos tangit atridas iste dolor cur non in similitudine criminis sit poenae similitudo? si culpa repetitur, supplicia quoque geminentur.

[138] periisse semel satis est quasi obiectio est, ut si dicatur: sed periisse semel satis est, immo vero semel satis fuit eos peccasse: ex quo colligitur quotiens peccaverunt, totiens eos perire debere.

[139] penitus modo non genus omne perosos femineum modo omne genus femineum non eos penitus perosos decebat, propter quod ante perierunt. locutus est autem figurate.

[140] medii fiducia valli quod inter Troianos Rutulosque sit medium. et bene de muris nihil dixit.

[141] fossarumque morae non tutela, sed mortis dilatio.

[142] an non viderunt legitur et 'at non viderunt': si 'an non', absolutum est; si 'at non', inceptiva est particula, ad ornatum pertinens: Horatiusat o deorum quidquid in caelo regit” . tale estat non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor” . et est exemplum a maiore ad minus, hoc est: at, credo, non viderunt Neptuni manu fabricata moenia conflagrasse, ut fiduciam vitae in exiguo <vallo> et parva fossa habeant.

[144] lecti ferro utrum 'ad ferrum lecti', an potius 'acie lecti', ut si dixisset 'virtute lecti'. vallum historice locutus est. vallum autem dicitur ipsa munitio; nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur: ipse de sustentaculis vitiumprimus vallos sub tecta referto” .

[145] trepidantia castra utturbata arripe castra” .

[146] non armis mihi vulcani bene arma generaliter dixit: nam et ipse habuit a Vulcano, sed solum gladium, utensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candentem tinxerat unda” . per hoc autem quasi latenter dicit se Achille esse meliorem, qui se Troianos etiam sine divinis armis superare posse confidit.

[147] addant se protinus omnes ne timere videatur auxiliorum multitudinem, dicit incrementa esse victoriae. quidam 'protinus' hic pro 'licet' accipiunt.

[151] luce palam propter tenebras et furta inertia. vel 'luce', quod Ilium nocte captum est: 'palam', quia insidiis.

[153] quos distulit hector bene solius Hectoris facta est commemoratio, ut ostendatur perisse eum, qui potuit esse terrori: per quod vult Aenean nihil fortiter in bello fecisse Troiano. et satis Hectori dedit, quasi plus esset differre, quam vincere.

[154] melior quoniam pars acta diei id est maior et prima. an quoniam diei hoc optimum, quod matutinum?

[155] bene gestis corpora rebus in eo tantum, quod hostes non ausi sunt egredi: nam nihil egerant. ergo hortativa est oratio ad socios, ut audaciores esse debeant, cum videant se timeri.

[156] procurate verbum conpositum, id est curate. pugnam sperate parari scilicet contra Troianos, non a Troianis, ne videatur contra supra dicta omnia nunc sociis inferre terrorem. ergo a me parari sperate, id est pugnaturos vos scitote, licet hostes muris se teneant, utarma parate animis et spe praesumite bellum” .

[157] vigilum excubiis excubiae diurnae sunt, vigiliae nocturnae.

[160] centeni quemque secuti centurionum scilicet, ex more Romanae militiae: nam ex numero militum qui eos sequuntur, gradus dignitatis apparet.

[161] purpureis cristis ivvenes hic versus per figuratum ablativum prolatus est.

[162] variantque vices ut invicem potent.

[163] indulgent vino ablativus casus est, et deest 'sibi', ni figuratum est. indulgent vino] ex fiducia scilicet: sequiturcernis quae Rutulos habeat fiducia” . vertunt crateras aenos potantes exhauriunt. et est hemistichium Ennianum.

[164] custodia nomen ambiguum, sed modo 'quae custodit'.

[166] e vallo pro muro. armis alta tenent bona elocutio, id est armati tenent alta, hoc est muros. 'tenent' autem custodiunt.

[167] trepidi formidine festini per formidinem: nam non est iteratio.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: