previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[641a]

[639] dis genite propter Venerem. geniture deos propter Iulium Caesarem et Augustum. ivre merito.

[640] gente sub assaraci sub gente Romana: Assaracus enim pater est Capyos, avus Anchisae. fato ventura magna: haec enim bella sunt gravia, quae fatali ratione contingunt, ut Troiana et Thebana. resident sedabuntur, ut tempestatem residere dicimus.

[641b] nec te Troia capit vel maior es, quam patria, vel maior es meritis, quam civitas in qua nunc es: Lucanus de Caesareplus patria potuisse sua” .

[642] spirantes vitales, quibus spiramus et vivimus.

[643] petit notandum 'petit' sine insidiis dictum.

[644] antiquum in buten hic Butes semel hic nominatur, ut in V. Nautes.

[645] fidusque ad limina custos aedituus fuit: quod, ut supra diximus, in ingenti honore apud maiores fuit. illic enim et epulabantur et deos colebant; census etiam omnis illic servabatur: quod et Plautus docet in Asinaria, in qua inducit Sauriam, servum atriensem, in tota familia plurimum posse. 'ad limina' sane figuratum.

[648] saeva sonoribus arma strepitu terribilia. et utrum saeva arma quae habent sonorem, utaurea bullis cingula” , an etiam sonoribus saeva?

[649] ardentem desiderio dimicandi: unde 'animosque ad sidera tollunt' melius Ascanii intellegimus, sicut Statius de Menoeceoet laudibus inplet honestis” .

[650] aenide patronymicon hoc non venit ab eo, quod est 'hic Aeneas': nam 'hic Aeneades' et 'o Aeneade' faceret.

[651] primam hanc tibi magnus apollo dicendo 'primam hanc' pollicetur et aliam. concedere autem se ideo dixit, quia sagittarum deus est: et licet eum Iuppiter iuverit, Apollo tamen sibi suum officium vindicat, quod dicit se concessisse, quia non prohibuit. ea enim quae ab aliis numinibus poscimus, tunc inplentur, si non adversantur numina quorum propria sunt quae poscimus: unde et in quarto Iuno aitadero et, tua si mihi certa voluntas” , hoc est, quod in me est, iungam eos: restat ut et tu tuum inpleri velis officium.

[652] paribus non invidet armis pari gloriae: nam ut Apollo puer occiso Pythone ultus est matris iniuriam, sic Ascanius occiso Numano Troianorum castra iniuriasque defendit. 'paribus' ergo 'armis', id est similibus, non peritia, sed genere victoriae.

[653] cetera deinceps: et est adverbium. cetera] id est in ceterum: est autem Ennianumcetera quos peperisti ne cures” . orsus modo locutus, id est pro eo qui desierit: alias coepit, quod magis est proprium, utsic Venus, et Veneris contra sic filius orsus” .

[654] medio sermone ideo 'medio', quia non respondit Ascanius. sermo est enim duorum vel plurium oratio.

[657] fuga abscessu. et more suo abeuntes deos inducit agnosci. pharetramque f. s. sonantem quia dixit supraet saeva sonoribus arma” .

[658] dictis propter auditam orationem. numine propter agnitum deum.

[660] animasque in aperta pericula mittunt plus enim quam manifesta sunt praesentia pericula, quando audientibus Troianis bello prohibebatur Ascanius, ne periclitaretur.

[662] intendunt acres arcus pro 'ipsi acres': ut enim et in primo diximus, arcum unusquisque habet pro viribus suis. ammentaque torquent pro 'tela ammentis torquent': nam ammentum est lorum, quo media hasta religatur et iacitur.

[664] flictu pro adflictu, vel inflictu, id est ictu: nam detraxit more suo praepositionem. et loquutus est iuxta antiquum morem: Pacuvius Teucroflictus navium” .

[665] pluvialibus haedis supra tauri cornua est signum, cui auriga nomen est: hunc cum tauro una clara stella coniungit. retinet autem auriga stellas duas in manu, quae Haedi vocantur, et capram quam Amaltheam dicunt: quorum et ortus et occasus tempestates gravissimas facit. oriuntur autem cum scorpione mense Octobri.

[667] ivppiter aer, utmanet sub Iove frigido venatorHoratius.

[670] eduxit quidam pro 'educavit' volunt intellegi.

[671] montibus aequos Idae, vel eius arboribus exaequandos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: