previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes,
proximus ut viridante toro consederat herbae:
Entelle, heroum quondam fortissime frustra,
390tantane tam patiens nullo certamine tolli
dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister
requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem
Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?”
Ille sub haec: “Non laudis amor, nec gloria cessit
395pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta
sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste
exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas,
haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco
400venissem, nec dona moror.” Sic deinde locutus
in medium geminos immani pondere caestus
proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus
ferre manum, duroque intendere brachia tergo.
Obstipuere animi: tantorum ingentia septem
405terga boum plumbo insuto ferroque rigebant.
Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat;
magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa
huc illuc vinclorum immensa volumina versat.
Tum senior talis referebat pectore voces:
410Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma
vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam?
Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat;—
sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro;—
his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus,
415dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum
temporibus geminis canebat sparsa senectus.
Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat,
idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes,
aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto;
420solve metus; et tu Troianos exue caestus.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
load focus English (John Dryden)
hide References (3 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: