previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

485Protinus Aeneas celeri certare sagitta
invitat qui forte velint, et praemia ponit,
ingentique manu malum de nave Seresti
erigit, et volucrem traiecto in fune columbam,
quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
490Convenere viri, deiectamque aerea sortem
accepit galea; et primus clamore secundo
Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippoco├Ântis;
quem modo navali Mnestheus certamine victor
consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva.
495Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater,
Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus,
in medios telum torsisti primus Achivos.
Extremus galeaque ima subsedit Acestes,
ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem.
500Tum validis flexos incurvant viribus arcus
pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris.
Primaque per caelum, nervo stridente, sagitta
Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras;
et venit, adversique infigitur arbore mali.
505Intremuit malus, timuitque exterrita pennis
ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
Post acer Mnestheus adducto constitit arcu,
alta petens, pariterque oculos telumque tetendit.
Ast ipsam miserandus avem contingere ferro
510non valuit: nodos et vincula linea rupit,
quis innexa pedem malo pendebat ab alto:
illa notos atque alta volans in nubila fugit.
Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato
tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit,
515iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis
plaudentem nigra figit sub nube columbam.
Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris
aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Georgius Thilo, 1881)
load focus Notes (John Conington, 1876)
load focus English (John Dryden)
load focus English (Theodore C. Williams, 1910)
hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Walter Leaf, Commentary on the Iliad (1900), 23.850
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: