Interea pavidam volitans pennata per urbem
nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris
475Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit,
excussi manibus radii revolutaque pensa.
Evolat infelix et femineo ululatu,
scissa comam, muros amens atque agmina cursu
prima petit, non illa virum, non illa pericli
480telorumque memor; caelum dehinc questibus implet:
“Hunc ego te, Euryale, aspicio? Tune illa senectae
sera meae requies, potuisti linquere solam,
crudelis? Nec te, sub tanta pericula missum,
adfari extremum miserae data copia matri?
485Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis
alitibusque iaces, nec te, tua funera mater
produxi pressive oculos aut volnera lavi,
veste tegens, tibi quam noctes festina diesque
urgebam et tela curas solabar anilis.
490Quo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membra
et funus lacerum tellus habet? Hoc mihi de te,
nate, refers? Hoc sum terraque marique secuta?
Figite me, siqua est pietas, in me omnia tela
conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro:
495aut tu, magne pater divom, miserere tuoque
invisum hoc detrude caput sub Tartara telo,
quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.”
Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis
it gemitus: torpent infractae ad proelia vires.
500Illam incendentem luctus Idaeus et Actor
Illionei monitu et multum lacrimantis Iuli
corripiunt interque manus sub tecta reponunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.