At tuba terribilem sonitum procul aere canoro
increpuit; sequitur clamor caelumque remugit.
505Adcelerant acta pariter testudine Volsci
et fossas implere parant ac vellere vallum.
Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros,
qua rara est acies interlucetque corona
non tam spissa viris. Telorum effundere contra
510omne genus Teucri ac duris detrudere contis,
adsueti longo muros defendere bello.
Saxa quoque infesto volvebant pondere, siqua
possent tectam aciem perrumpere: cum tamen omnis
ferre iuvat subter densa testudine casus;
515nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens,
immanem Teucri molem volvuntque ruuntque,
quae stravit Rutulos late armorumque resolvit
tegmina. Nec curant caeco contendere Marte
amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo
520missilibus certant.
Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam
pinum et fumiferos infert Mezentius ignis;
at Messapus equum domitor, Neptunia proles,
rescindit vallum et scalas in moenia poscit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.