previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.
Rara sit an supra morem si densa requires
altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,
densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo
230ante locum capies oculis alteque iubebis
in solido puteum demitti omnemque repones
rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.
Si deerunt, rarum pecorique et vitibus almis
aptius uber erit; sin in sua posse negabunt
235ire loca et scrobibus superabit terra repletis,
spissus ager; glaebas cunctantis crassaque terga
exspecta et validis terram proscinde iuvencis.
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara,
frugibus infelixea nec mansuescit arando
240nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat
tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos
colaque prelorum fumosis deripe tectis;
huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae
ad plenum calcentur; aqua eluctabitur omnis
245scilicet, et grandes ibunt per vimina guttae;
at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.
Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto
discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit,
250sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.
Humida maiores herbas alit, ipsaque iusto
laetior. Ah nimium ne sit mihi fertilis illa
nec se praevalidam primis ostendat aristis!
Quae gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,
255quaeque levis. Promptum est oculis praediscere nigram,
et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus
difficile est: piceae tantum taxique nocentes
interdum aut hederae pandunt vestigia nigrae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1900)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: