previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

440Morborum quoque te causas et signa docebo.
Turpis ovis temptat scabies, ubi frigidus imber
altius ad vivum persedit et horrida cano
bruma gelu, vel cum tonsis inlotus adhaesit
sudor et hirsuti secuerunt corpora vepres.
445Dulcibus idcirco fluviis pecus omne magistri
perfundunt, udisque aries in gurgite villis
mersatur missusque secundo defluit amni;
aut tonsum tristi contingunt corpus amurca
et spumas miscent argenti et sulfura viva
450Idaeasque pices et pinguis unguine ceras
scillamque elleborosque gravis nigrumque bitumen.
Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,
quam si quis ferro potuit rescindere summum
ulceris os: alitur vitium vivitque tegendo,
455dum medicas adhibere manus ad volnera pastor
abnegat et meliora deos sedet omnia poscens.
Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
cum furit atque artus depascitur arida febris,
profuit incensos aestus avertere et inter
460ima ferire pedis salientem sanguine venam,
Bisaltae quo more solent acerque Gelonus;
cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum
et lac concretum cum sanguine potat equino.
Quam procul aut molli succedere saepius umbrae
465videris aut summas carpentem ignavius herbas
extremamque sequi aut medio procumbere campo
pascentem et serae solam decedere nocti:
continuo culpam ferro compesce, prius quam
dira per incautum serpant contagia volgus.
470Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo,
quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi
corpora corripiunt, sed tota aestiva repente,
spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.
Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis
475castella in tumulis et Iapydis arva Timavi
nunc quoque post tanto videat desertaque regna
pastorum et longe saltus lateque vacantis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (J. B. Greenough, 1900)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: